j34
T. LIVII- [U. C. 585. A. C. 1G7.]
Iit Macedonas Ilhjriosque liberos esse, ut audimus,iubetis,quum servierint,antequam voliscum bellarent:(nec cuiusquam fortunae invidemus, imo agnoscimusclementiam populi Romani) Rhodios, qui nihil aliudquam quieverunt hoc bello, hostes ex sociis facturiestis? Certe quidem vos estis Romani, qui ideo feliciabella vestra esse, quia iusta sint, prae vobis fertis:nec tam exitu eorum, quod vincatis, quam principiis,quod non sine causa suscipiatis, gloriamini. Messanain Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenae oppu-gnatae et Graecia in servitutem petila, et adiutusHannibal pecunia, auxiliis, Philippum hostem fece-runt. Antiochus ipse, ultro ab Aetolis hostibus vestrisarcessitus, ex Asia classe in Graeciam traiecit; De-metriade, et Chalcide, et saltu Thermopylarum occu-pato, de possessione imperii vos deiicere conatus. CumPerseo socii vestri oppugnati, alii interfecti reguliprincipesque gentium aut populorum, causa belli vobisfuere. Quem tandem titulum nostra calamitas habi-tura est, si perituri sumus? Nondum segrego civitatiscausam a Polyaralo et Dinone, civibus nostris, et iis,quos, ut traderemus vobis, adduximus. Si omnes Rho-dii aeque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello cri-men esset? Persei partibus favimus ; et, quemadmo-dum Antiochi Philippique bello pro vobis adversus re-ges, sic nunc pro rege adversus vos stetimus. Quem-admodum soleamus socios iuvare, et quam impigre ca-pessere bella, C. Livium, L. Aemilium Regillum inter-rogate, qui classibus vestris in Asia praefuerunt. Nun-quam vestrae naves pugnavere sine nobis: nostra clas-se pugnavimus semel ad Samum, iterum in Pamphyliaadversus Hannibalem imperatorem. Quae victoria no-bis eo gloriosior est, quod, quum ad Samum magnampartem navium adversa pugna et egregiam iavenlu-tem amisissemus, ne tanta quidem clade territi,iterumausi sumus regiae, classi ex Syria venienti obviam vtt.