MI**, -
■ Lik. XLV. C ap. 10.11. [U. C.534.A. C, 1 G 8 .] 321
Aegypto potitus, relicto Memphi maiore Ptolemaeo,cui regnum quaeri suis viribus simulabat, ut victo-rem mox aggrederetur, in Syriam exercitum abdu-xit. Nec liuius voluntatis eius ignarus Ptolemaeusdum conterritum obsidionis metu minorem fratremhaberet, posse se recipi Alexandreae, et sorore ad-iuvante, et non repugnantibus fratris amicis, ratus;primum ad sororem, deinde ad fratrem amicosqueeius, non prius destitit mittere, quam pacem cum iisconfirmaret. Suspectum Antiochum effecerat, quod,ceteraAegypto sibi tradita, Pelusii validum relictumerat praesidium. Apparebat, claustraAegypti teneri,ut, quum vellet, rursus exercitum induceret: bellointestino cum fratre eum exitum fore, ut victor, fes-sus certamine, nequaquam par Antiocho futurus es-set. Ilaec, prudenter animadversa a maiore, cumassensu minor frater, quique cum eo erant, accepe-runt: soror plurimum adiuvit, non consilio modo,sed etiam precibus. Itaque, consentientibus cunctispace facta, Alexandream recipitur, ne multitudinequidem adversante: quae in bello, non per obsidio-nem modo , sed etiam postquam a moenibus absces-sum est, quianihil ex Aegypto subvehebatur, omniumrerum attenuata inopia erat. His quum laetari An-tiochum conveniens esset, si reducendi eius causaexercitum Aegyptum induxisset, quo specioso tituload omnes Asiae et Graeciae civitates, legationibusrecipiendis literisque dimittendis, usus erat, adeoest offensus, ut multo acrius infestiusque adversusduos, quam ante adversus unum, pararet bellum.Cyprum extemplo classem misit: ipse, primo verecum exercitu Aegyptum petens, in Coelen Syriamprocessit. Circa KhinocoluraPtolcmaei legatis agen-tibus gratias, quod per eum regnum patrium rece-pisset, petentibusque , ut suum munus tueretur, etdiceret putius, quid fieri vellet, quam,hostis ex socioT. Iuv. Tom. V. X