biB. XLIV. Cap. 39. 40. [C. C. 584. A. C. 168.] 301
iaboris erat? Ego autem, neque mansurum cum, ne-que in aciem copias educturum fuisse, certum habeo,ii cedere hinc statuisset. Quanto enim facilius abirefuit, quum procul abessemus, quam nunc, quum in cer-vicibus sumus ? Nec falleret nos, nec interdiu nec nocteabeundo. Quid autem est nobis optatius, quam ut,quorum castra, praealta fluminis ripa tuta, vallo in-super saepta ac crebris turribus, oppugnare adorti su-mus, eos, relictis munimentis, agmine effuso abeuntes,in patentibus campis ab tergo adoriamur? Hac dila-tae pugnae ex hesterno die in hodiernum causae fue-runt. Pugnare enim et ipsi mihi platet; et ideo, quiaper Enipeum amnem saepta ad hostem via erat, aliosaltu, deiectis hostium praesidiis, novum iter aperui:neque prius, quam debellavero, absistam.
XL. Post hanc orationem silentium fuit, partimtraductis in sententiam eius, partim verentibusno-quicquam offendere in eo, quod, utcunque praeter-missum, revocari non posset. Ac ne illo ipso quidemdie, aut consule, aut rege, (rege, quod nec fessos, utpridie, cxvia, neque trepidantes in acie instruendaet vixdum compositos aggressurus erat; consule,quod in novis castris non ligna, non pabulum con-Tectum erat, ad quae petenda ex propinquis agrismagna pars militum e castris exierat ) neutro impe-ratorum volente, Fortuna, quae plus consiliis hu-manis pollet, contraxit certamen. Flumen erat haudmagnum propius hostium eastris, ex quo et Macedo-nes et Romani aquabantur, praesidiis ex utraque ripapositis, ut id facere tuto possent. Duae cohortes aparte Romanorum erant, Marrucina et Peligna; duaeturmae Samnitium equitum, quibus praeerat M. Ser-gius Silus legatus: et aliud pro castris stativum eratpraesidium sub C. Cluvio legato, tres cobortes, Fir-mana, Vestina, Cremonensis; duae turmae equitum,1’Iacentina et Aesernina. Quum otium ad flumen es-