Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
300
Einzelbild herunterladen
 

300

T. LIVII [U. C. 584. A. C. 168.]

utrum militem, quem neque viae labor hodie, neque 1operis fatigaverit, requietum, integrum in tentoriesuo arma capere iubeas, atque in aciem plenum virium,vigentem et corpore et animo educas? an longo itinere'fatigatum, et opere fessum, madentem sudore, arden-tibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pultere,torrente meridiano sole, hosti obiicias recenti, requie-to, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium ai-ferat? Quis, pro deum fidem! ita comparatus, uliners atque imbellis, fortissimum virum non vicerit!Quid? quod hostes per summum otium instruxerantaciem, reparaverant animos, stabant compositi suisquisque ordinibus? nobis tunc repente trepidandum inacie instruenda erat, et incompositis concurrendum!

XXXJX. At, h er cule, aciem quidem inconditaminordinalamque habuissemus: castra munita, provi-sam aquationem, lutum ad eam iter praesidiis impotitis, explorata circa omnia; an nihil nostri habentespraeter nudum campum, in quo pugnaremus? Maioresvestri castra munita portum ad omnes casus exercitusducebant esse: unde ad pugnam exirent, quo iactulitempestate pugnae receptum haberent. Ideo, quummunimentis ea saepsissent, praesidio quoque validofirmabant; quod, qui castris exutus erat, etiamsi pu-gnando acie vicisset,pro victo haberetur. Castra suntvictori receptaculum, victo perfugium. Quam multiexercitus,quibus minus prospera pugnae fortuna fuit,intra vallum compulsi, tempore suo, interdum momen-to post, eruptione facta, victorem hostem pepulerunt!Patria altera est militaris haec sedes, vallumque promoenibus, ct tentorium suum cuique militi domus atpenates sunt. Sine ulla sede vagi dimicassemus, utquo victores nos reciperemus? His difficultatibus climpedimentis pugnae illud opponitur: Quid si hostithac interposita nocte abisset, quantum rursus sequen-do eo penitus in ultimam Macedoniam exhauriendum