298
T. LIVII [U. C. 584. A. C. ifiO.]
XXXVII. Paullus, postquam metata castra im-pedimentaque collocata animadvertit, ex postremaacie triarios primossubducit: deinde principes, stan-tibus in prima acie hastatis, si quid hostis moveret:postremo hastatos, ab dextro primum cornu singu-lorum paullatim signorum milites subtrahens. Hapedites, equitibus cum levi armatura ante aciem ho-sti oppositis, sine tumultu abducti;: nec ante, quamprima frons valli ac fossa perducta est, ex stationeequites revocati sunt. Rex quoque, quum sine de-trectatione paratus pugnare eo die fuisset, conten-tus, quod per hostem inoram fuisse pugnae scirent,ctipse in castra copias reduxit. Castris permunitis,C. Sulpicius Gallus tribunus militum secundae le-gionis, qui praetor superiore anno fuerat, consulispermissu ad concionem militibus vocatis pronuntia-vit, Nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet,ab hora secunda usque ad quartam horam noctis lu-nam defecturam esse. Id, quia naturali ordine statistemporibus fiat, et sciri ante cl praedici posse. Itaquequemadmodum, quia certi solis lunaeque et ortus etoccasus sint, nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguocornu fulgere lunam non mirarentur; ita ne obscu-rari quidem, quum condatur umbra terrae , trahere inprodigium debere. Nocte, quam pridie Nonas Se-ptembres insecuta est dies, edita hora luna quum de-fecisset, Romanis militibus Galli sapientia prope di-vina videri: Macedonas, ut triste prodigium, occa-sum regni perniciemque gentis portendens, movit:nec. aliter vates. Clamor ululatusque in castris Ma-cedonum fuit, donec luna in suam lucem emersit.Postero die (tantus utrique ardor exercitui ad con-currendum fuerat, ut et regem et consulem suorumquidam, quod sine proelio discessum esset, accusa-rent) regi prompta defensio erat, non eo solum,quodhostis prior, aperte pugnam detrectans, in castra co-