Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
287
Einzelbild herunterladen
 

Lru.XLIV. Cap. 20.30. [TJ.C, 585. A.C.:68.] 2S7

duos amicos eius, Ettritum etEpicadum, impigrosviros, quo tutius regnaret. Fama fuit, Honuni Dar-danorum principis tiliam Etutum pacto fratri euminvidisse, tanquam his nuptiis adiungenti sibi Dar-danorum gentem : etsimillimum id vero fecit ductaea virgo, Flatore interfecto. Gravis deinde, demptofratris metu, popularibus esse coepit: et violentiaminsitam ingenio intemperantia vini accendebat. Ce-terum, sicut ante dictum est, ad Romanum incitatusbellum, Lissum omnes copias contraxit. Quindecimmillia armatorum fuerunt, inde, fratre in Cariorumgentem, vi aut terrore subigendam, cum mille pedi-tibus et quinquaginta equitibus misso, ipse ad Bas-saniam urbem quinque millia ab Lisso ducit. Sociierant Romanorum. Itaque per praemissos nuntiosprius tentati, obsidionem pati, quam dedere sese,maluerunt. Caravantium in Caviis Durnium oppi-dum advenientem benigne accepit: Caravantis al-tera urbs exclusit: et, quum agros eorum effusevastaret, aliquot palati milites agrestium concursuinterfecti sunt, lam et Ap. Claudius, assumptis adeum exercitum, quem habebat, Bullinorum, et Apol-loniatium et Dyrrhachinorum auxiliis, profectus exhibernis, circa Genusum amnem castra habebat; au-dito foedere inter Persea et Gentium , et legatorumviolatorum iniuria accensus, bellum haud dubie ad-versus eum gesturus. Anicius praetor, eo temporeApolloniae auditis, quae in Illyrico gererentur, prae-missisque ad Appium literis,ut se ad Genusum oppe-riretur, triduo et ipse in castra venit: ct ad ea, quaehabebat, auxiliaParthinorum iunctis duobus millibuspeditum et equitibus ducentis, (peditibus Epicadus,equitibus Algalsus praeerat) parabat ducere in Illy-ricum, maxime ut Bassanitas solveret obsidione.Tenuit impetum eius fama lemborum vastantiummaritimam oram. Octoginta erant lembi, auctore