Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
273
Einzelbild herunterladen
 

Lin.SLIV. Cap. 17. IS. [U.C.584. A.C. :68.] 273

facti, Cis. Baebius Tamphilus, L. Anicius Gallus, Cn.Octavius, P. Fonteius Balbus, M. Aebutius Elva, C.Papirius Carbo. Omnia ut maturius agerentur, belliMacedonici stimulabat cura. Itaque designatos ex-templo sortiri placuit provincias; ut, utri Macedo-nia consuli, cuique praetori classis evenisset, scire-tur: ut iam inde cogitarent pararentque, quae bellousui forent, senatumque consulerent, si qua re con-sulto opus esset. Latinas, ubi magistratum inissent,quod per religiones posset, primo quoquetempore fieriplacere; neque consulem, cui eundum in Macedoniamesset, teneri. His decretis, consulibus Italia et Ma-cedonia, praetoribus, praeter duas iurisdictiones inurbe, classis, et Hispania, et Sicilia, et Sardinia pro-vinciae nominatae sunt. Consulum, Aemilio Mace-donia, Licinio Italia evenit. Praetores, Cn. Baebiusurbanam, L. Anicius peregrinam , et si quo senatuscensuisset, Cn. Octavius classem, P.Fonteius Hispa-niam, M. Aebutius Siciliam, C. Papirius Sardiniamest sortitus.

XV11I. Extemplo apparuit omnibus, non segniterId bellum L. Aemilium gesturum; praeterquam quodalius vir erat, etiam quod dies noctesque intentus eaBola, quae ad id bellum pertinerent, animo agitabat.Iam omnium primum a senatu petiit, ut legatos inMacedoniam mitterent ad exercitus visendos clas-6emque, et comperta referenda, quid aut terrestribusaut navalibus copiis opus esset: praeterea ut explo-rarent copias regias, quantum possent, quaque pro-vincia nostra, qua hostium foret: utrum intra saltuscastra Romani haberent, an iam omnes angustiaeexsuperatae, et in aequa loca pervenissent: qui fide-les nobis socii, qui dubii suspensaeque ex fortunafidei, qui certi hostes viderentur: quanti praeparaticommeatus, et unde terrestri itinere, unde navibussupportarentur: quid ea aestate terra marique rerumT. Liv. Tom. V. S