272
T. LIVII [U. C. 583. A. C. 1 G 9 .]
indicem foederis icti cum Romanis perlegendi; uteum morem, sinon semper, crebro tamen usurparet.Postquam deterrere eum a bello nequiit, primo sub-trahere sese per alias atque alias causas, ne interes-set iis, quae non probabat, coepit: postremo, quumsuspectum se esse cerneret, et proditionis interdumcrimine insimulari, ad Romanos transfugit, et magnousui consuli fuit. Ka introductus in curiam quummemorassct, senatus in formulam sociorum eum re-ferri iussit: locum, lautia praeberi: agri Tarentini,qui publicus populi Romani esset , ducenta iugeradari, et aedes Tarenti emi. Uti ea curaret, C. Deci-mio praetori mandatum. Censores censum IdibusDecembribus, severius'quam ante, habuerunt. Mul-tis equi adempti, inter quos P. Rutilio, qui tribunisplebis cos violenter accusarat: tribu quoque is mo-tus , et aerarius factus. Ad opera publica faciendaquum iis dimidium ex vectigalibus cius anni attribu-tum ex senatusconsulto a quaestoribus esset; Ti.Sempronius ex ea pecunia, quae ipsi attributa erat,aedes P. Africani pone Veteres ad Vortumni signum,lanienasque et tabernas coniunctas in publicum emit,basilicamque faciendam curavit, quae postea Sem-pronia appellata est.
XVII. lam in exitu annus erat, et propter Mace-donici maxime belli curam in sermonibus homineshabebant, quos in annum consules ad finiendum tan-dem id bellum crearent. Itaque senatusconsultumfactum est, ut C11. Servilius primo quoque temporead comitia habenda veniret. Senatusconsultum Sul-picius praetor ad consulem * post paucos dies reci-tavit, quibus ante diem ** in urbem venturum. Iitconsul maturavit, et comitia eo dic, qui dictus erat,sunt perfecta. Consules creati L. Aemilius Paullusiterum, quarto decimo anno postquam primo consulfuerat, ct C. Licinius Crassus. Praetores postero die