Lib.XLIV.Cai>. 11. 12. [U.C.5S3.A. C. 1 C 9 .] 207
sunt fornices: non ad eandem crassitudinem, qua ve-terem murum, sed simplici laterum ordine, structosesse. Consilium igitur cepit, transfosso pariete iterin urbem patefacere. Fallere autem ita se posse, si,muros a parte alia scalis adortus, tumultu iniecto, incustodiam eius loci propugnatores urbis avertisset»Erant in praesidio Cassandreae, praeter non conte-mnendam i urentutem oppidanorum, octingenti Agria-nes, et duo millia Penestarum Illyriorum, aPleuratoinde missi, bellicosum utrumque genus. Ilis tuenti-bus muros, quum subire Humani summa vi niteren-tur, momento temporis parietes fornicum perfossiurbem patefecerunt. Quod si, qui irrumperent, ar-mati fuissent, extemplo cepissent. Hoc ubi perfectumesse opus militibus nuntiatum est, clamorem alacresgaudio repente tollunt, aliis parte alia in urbem ir-rupturis.
Xll. Hostes primum admiratio cepit, quidnamsibi repentinus clamor vellet. Postquam patere ur-bem accepere praefecti praesidii Pytho et Philippus,pro eo, qui occupasset aggredi, opus factum esse ra-ti, cum valida manu Agrianum lllyriorumque erum-punt: Romanosquc, qui alii aliunde coibant convo-eabanturque, ut signa in urbem inferrent, incompo-sitos atque inordinatos fugant, persequunturque adfossam : in quam compulsos ruina cumulant. Sex-centi ferme ibi interfecti, omnesque prope, qui intermurum fossamque deprensi erant, vulnerantur. Itasuo ipse conatu perculsus praetor, segnior ad aliafactus consilia erat: et no Eumeni quidem, simulamari, simul a terra aggredienti, quicquam satis pro-cedebat. Placuit igitur utrique, custodiis firmatis,ne quod praesidium ex Macedonia intromitti posset,quoniam vis aperta non processisset, operibus moe-nia oppugnare. Haec parantibus his, decem regitlembi, ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxi