260
T. LIVII [ h C. 585 . A. C. 1 69.]
positu, fertili agro. Pervastatis finibus eius, legentes Ioram, Antigoneam perveniunt. Ibi, egressi in terram, jprimo et vastarunt agros passim, et aliquantum prae-dae contulerunt ad naves. Dein palatos cos adorti 'Macedones, mixti pedites equitesque, fugientes effu-se ad mare persecuti, quingentos ferme occiderunt,et non minus ceperunt. Nec aliud, quam ultima ne-cessitas, quum recipere se tuto ad naves prohiberen-tur, animos militum Romanorum, simul desperationealia salutis, simul indignitate, irritavit. Redinte-grata in litore pugna est: adiuvere qui in navibuserant. Ibi Macedonum ducenti ferme caesi; par nu-merus captus. Ab Antigonea classis profecta, adagrum Pallenensem exscensionem ad populandumfecit. Finium is ager Cassandrcnsium erat, longefertilissimus omnis orae, quam praetervecti fuerant,Ibi Eumene» rex, viginti tectis navibus ab Elea pro-fectus, obvius fuit; et quinque missae a Prusia rege,tectae naves.
XI. Hac virium accessione animus crevit praetori,ut Cassandream oppugnaret. Condita est a Cassan-dro rege in ipsis faucibus, quae Pallenensem agrumceterae Macedoniae iungunt, hinc Toronaico, binoMacedonico saepta mari. Eminet namque in altumlingua, in qua sita est: nec minus, quam inclutus ma-gnitudine Atho mons, excurrit, obversa in regionemMagnesiae duobus imparibus promontoriis; quorummaiori Posideum est nomen, minori Canastraeum.Diversis partibus oppugnare adorti. Romanus adCli-tas, quas vocant, munimenta, cervis etiam obiectis,nt viam intercluderet, a Macedonico ad Toronaicummare perducit. Ab altera parte euripus est: indeEumenes oppugnabat. Romanis in fossa complenda,quam nuper obiecerat Perseus, plurimum erat labo-ris. Ibi quaerenti praetori, quia nusquam cumuli ap-parebant, quo regesta e fossa terra foret, monstrati