Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
263
Einzelbild herunterladen
 

Lin. XLIV. C a p. 7. 8. [U. C. 585. A. C. i6g.] 263

cit, cum commeatu naves venire, (ingens enim cari-tas annonae ac prope inopia erat) ab invectis iam por-tum audit, onerarias naves Magnesiae relictas esse.Incerto inde, quidnam agendum foret, (adeo sine ul-la ope hostis quae aggravaret, cum ipsa difficultatererum pugnandum erat) peropportune literae a Sp.Lucretio allatae sunt: castella se, quae super Tempeessent et circa Philam, tenere omnia, frumentique iniis et aliarum in usum rerum copiam invenisse.

Ylll. His magnopere laetus consul ab Dio ad Phi-lam ducit, simul ut praesidium eius firmaret, simulut militi frumentum, cuius tarda subvectio erat, di-videret. Ea profectio famam haudquaquam secun-dam habuit. Nam alii, metu recessisse eum ab hoste,ferebant, quia manenti in Pieria proelio dimicandumforet: alii, ignarum, belli quae in dies fortuna nova-ret, ultro offerentibus sese rebus, emisisse de mani-bus ea, quae mox repeti non possent. Simul enimcessit possessione Dii, excitavit hostem, ut tunc tan-dem sentiret, recuperanda esse, quae prius culpaamissa forent. Audita enim profectione consulis, re-gressus Dium, quae disiecta ac vastata ab Itomaniserant, reficit: pinnas moenium decussas reponit, abomni parte muros firmat: deinde quinque milliapas-suum ab urbe citra ripam Enipei amnis castra ponit;amnem ipsum, transitu perdifficilem, pro munimentohabiturus, pluit ex valle Olympi montis, aestateexiguus; hibernis idem incitatus pluviis et supra ru-pes ingentes gurgites facit, et infra,prorutam in ma-re evolvendo terram, praealtas voragines, cavatoquemedio alveo ripas utrimque praecipites. Hoc flu-mine Perseus saeptum iter hostis credens, extraherereliquum tempus cius aestatis in animo habebat. In-ter haec consul aPhila Popillium cum duobus milli-bus armatorum Heracleum mittit. Abest a 1hilaquinque millia ferme passuum, media regione in-