202
T. LIVII [U. a. 585 . A. C. 169.]
rum ad manum silvestrisque materiae tantum erat,ut vel murus obiici, turresque excitari potuerint.Quorum nihil quum dispexisset caecata mens subitoterrore, nudatis omnibus praesidiis, patefactisquebello, ad Pydnam refugit.
VII. Consul,plurimum et praesidii et speicerncmin stultitia et segnitie hostis, remisso nuntio ad Sp.Lucretium Larissam, ut castella, relicta ab hoste,ei rea Tempe occuparet, praemisso Popillio ad ex-plorandos transitus circa Dium, postquam patereomnia in omnes partes animadvertit, secundis castrispervenit ad Dium: metarique sub ipso templo, noquid sacro in loco violaretur, iussit. Ipse, urbemingressus, sicut non magnam, ita exornatam publicislocis et multitudine statuarum,munitamque egregie,vix satis credere, in tantis rebus sine causa relictisnon aliquem subesse dolum. Unum diem ad explo-randa circa omnia moratus, castra movet: satisquecredens, in Pieria frumenti copiam fore, eo die adamnem nomine Mityn processit. Postero die pro-gressus, Agassas urbem, tradentibus sese ipsis, rece-pit: et, ut reliquorum Macedonum animos sibi con-ciliaret, obsidibus contentus, sine praesidio relin-quere se iis urbem, immunesque ac suis legibus vi-cturos, est pollicitus. Progressus inde dici iter, adAscordum flumen posuit castra: et, quantum proce-deret longius aThessalia, eo maiorem rerum omniuminopiam sentiens, regressus ad Dium est; dubitatio-ne omnibus exempta, quid intercluso ab Thessaliapatiendum fuisset, cui procul inde abscedere tutumnon esset. Perseus, contractis in unum omnibus co-piis ducibusque, increpare praefectos praesidiorum,ante omnes Asclepiodotum atque Ilippiam: ab hisdicere claustra Macedoniae tradita Komanis esse:cuius culpae reus nemo iustius, quam ipse, fuisset.Consuli postquam ex alto conspecta classis spem fe-