Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
249
Einzelbild herunterladen
 

Lrn. XLIII. Cap. 18.19. [U.C.583.A.C. i(V).] 219

peditum, quorum pars phalangitae erant, et duobusmillibus levium armorum , et quingentis equitibusprofectus, Stuberam venit, inde frumento complu-rium dierum sumpto, iussoque apparatu oppugnan.darum urbium sequi, tertio die ad Uscanam (Pene-stianae terrae ea maxima urbs est) posuit castra,piius tamen, quam vim admoveret, missis, qui tenta-rent nunc praefectorum praesidii,.nunc oppidanorumanimos, lirat autem ibi cum iuventute IllyriorumRomanum praesidium. Postquam nihil pacati refe-rebant, oppugnare est adortus, et corona eam capereconatus est. Quum sine intermissione interdiu noctu-que alii aliis succedentes, pars scalas muris, ignemportis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatempropugnatores urbis; quia spes erat, neque hiemisvim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec abRomano bello tantum regi laxamenti fore, ut possetmorari. Ceterum, postquam vineas agi, turresqueexcitari viderunt, victa pertinacia est. Xam, prae-terquam quod adversus vim pares non erant, ne fru-menti quidem aut ullius alterius rei copia intus erat,ut in necopinata obsidione. Itaque quum spei nihilad resistendum esset, C. Carvilius Spoletinus et C.Afranius a praesidio Romano missi-, qui a Perseo pe-terent, primo, ut armatos suaque sccum ferentesabire sineret; dein, si id minus impetrarent, vitaetantum libertatisque fidem acciperent. Promissumid benignius est ab rege, quam praestitum. Exireenim sua secum efferentibus iussis primum arma ad-emit. Ilis urbe egressis, et Illyriorum cohors, (quin-genti erant) et Uscanenses se urbemque dediderunt.

XIX. [21.] Perseus, praesidio Uscanae imposito,multitudinem omnem deditorum, quae prope nume-ro exercitum aequabat, Stuberam abducit. Ibi Ro-manis, (quattuor millia autem hominum erant) prae-ter principes, in custodiam civitatium divisis, Usca-