218
T. LIVII [U. C. 583. A. C. i6g.]
cunitulerunt, Ne quis ullam rem in bellum magistra,tibus Romanis conferret, praeterquam quod senatuscensuissel. IIoc fiduciam in posterum quoque prae-buerat, levatos se oneribusque impensisque, quibus,alia aliis imperantibus, exhauriebantur. Achaicoconcilio Aegii agitato, benigne locuti auditique,egregia spe futuri status fidissima gente relicta, iuAetoliam traiecerunt. Ibi nondum quidem seditioerat, sed omnia suspecta, criminumque inter ipsosplena. Ob quae obsidibus postulatis, neque exitu reiimposito, in Acarnaniam inde profecti legati sunt,Thyrii concilium legatis Acarnanes dederunt. Ibiquoque inter factiones erat certamen. Quidam priu-cipurn postulare, ut praesidia in urbes suas induce-rentur adversus amentiam eorum, qui ad Macedonasgentem trahebant: pars recusare, ne, quod bello ca-ptis et hostibus mos esset, id pacatae et sociae civi-tates ignominiae acciperent, iusta deprecatio lmecvisa. Larissam ad Hostilium proconsulem (abeoenim missi erant) legati redierunt. Octavium reti-nuit secum. Popillium cum mille ferme militibusin hiberna Ambraciam misit.
XVIII. [20.] Perseus, principio hiemis egrediMacedoniae finibus non ausus, ne qua in regnum va-cuum irrumperent ltomani, sub tempus brumae,quum inexsuperabiles ab Thessalia montes nivis alti-tudo facit, occasionem esse ratus frangendi finitimo-rum spes animosque, ne quid,averso se in Romanumbellum, periculi subesset, quum a Thracia pacem Co-tys, ab Kpiro Cephalus repentina defectione ab Ro-manis praestarent, Dardanos recens domuisset bel-lum, solum infestum esse Macedoniae latus, quod abIllyrico pateret, cernens, neque ipsis quietis Illyriis,et aditum praebentibus Romanis, si domuisset proxi-mos Illyriorum , Gentium quoque regem iam diu du-bium iu societatem pellici posse,cum decem millibus