Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
246
Einzelbild herunterladen
 

240

T. LIVII [TLC. 583. A. C. 1 G 9 .]

gnoscebant: et, cuius nondum iusta missio visa esset,ita iusiurandum adigebant : Ex lui animi sententia,tu ex edicto C. Claudii, Ti. Sempronii censorum inprovinciam Macedoniam redibis, quod sine dolo malofacere poteris?

XVI. [18.] In equitibus recensendis tristis ad-modum eorum atque aspera censura fuit: multisequos ademerunt. In ea re quum equestrem ordinemoffendissent, flammam invidiae adiecere edicto, quoedixerunt, Ne quis eorum, qui Q. Fulvio, A.Postumiocensoribus publica vectigalia aut ultro tribula con-duxissent, ad hastam suam accederet, sociusve aut af-finis eius conductionis esset. Saepe id querendo ve-teres publicani quum impetrare nequissent ab sena-tu, ut modum potestati censoriae imponerent, tan-dem tribunum plebis I. Rutilium, ex rei privataecontentione iratum censoribus, patronum causae na-cti sunt. Clientem libertinum parietem inSacraviaadversus aedes publicas demoliri iusserant, quodpublico inaedificatus esset. Appellati a privato tri-buni. Quum praeter Rutilium nemo intercederet,censores ad pignora capienda miserunt, multamqucpro concione privato dixerunt. Hinc contentioneorta, quum veteres publicani se ad tribunum contu-lissent, rogatio repente sub unius tribuni nominepromulgatur: Quae publica vectigalia aut ultro tri-buta C. Claudius et Ti. Sempronius locassenl, ea ratalocatio ne esset. Ab integro locarentur, et ut omnibusredimendi et conducendi promiscue ius esset. Diemad eius rogationem concilio tribunus plebis dixit.Qui postquam venit, ut censores ad dissuadendumprocesserunt, Graccho dicente, silentium fuit. QuumClaudio obstreperetur,audientiam facere praeconemiussit. Eo facto, avocatam a se concionem tribunusquestus, et in ordinem se coactum, ex Capitolio,ubi erat concilium, abiit. Postero die ingentes tu-