Lib. XLUI. Cap. 14. 15. [U.C.583.A.C.i6g.J 2-35
postve eos consules in Macedoniam scriptis, Ut, quieorum in Italia essent, intra dies triginta, censi priusapudsese, in provinciam redirent: qui in patris autavi potestate essent, earum nomina ad se ederentur.Missorum quoque causas sese cognituros esse: et, quo-rum ante emerita stipendia gratiosa tnissio sibi visaesset, eos milites jieri iussuros. Hoc edicto literisquecensorum per fora et eonciliabula dimissis, tantamultitudo iuniorum Romam convenit, ut gravis urljiturba insolita esset.
XV. [17.] Praeter delectum eorum, quos in sup-plementum mitti oportebat, quattuor a C. Sulpiciopraetore scriptae legiones sunt, intraque undecimdies delectus est perfectus. Consules deinde sortitiprovincias sunt. Nam praetores propter iurisdietio-liem maturius sortiti erant. Urbana C. Sulpicio,pere-grina C. Decimio obtigerat: Hispaniam M. ClaudiusMarcellus, Siciliam Ser. Cornelius Lentulus, Sardi-niam P. Fontcius Capito, classem C.Marcius Figuluserat sortitus. Consulum Cn. Servilio Italia, Q. Mar-cio Macedonia obvenit: Latinisque actis, Marciusextemplo est profectus. Caepione deinde referentead senatum, quas ex novis legionibus duas legionessecum in Galliam duceret, decrevere Patres, ut C.Sulpicius,M. Claudius praetores ex his, quas scripsis-sent, legionibus, quas videretur, consuli darent, in-digne patiens praetorum arbitrio consulem subie-ctum, dimisso senatu, ad tribunal praetorum stanspostulavit, ex senatusconsulto destinarent sibi duaslegiones. Praetores consulis in eligendo arbitriumfecerunt. Senatum deinde censores legerunt: M.Aemilius Lepidus princeps ah tertiis iam censoribuslectus. Septem e senatu eiecti sunt. In censu acci-piendo populi milites ex Macedonico exercitu, quiquam multi abessent ab signis, census docuit, in pro-vinciam cogebant: causas stipendiis missorum co-