Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
235
Einzelbild herunterladen
 

Lm.XT.ilII. Cap. 4. 5. [U.C. 582 . A.G. 170 .J 235

tum, principes securi percussos, sub corona ceteros ve-nisse. Indigna res senatui visa: decreveruntque ea»dem deAbderitis, quae dc Coronaeis decreverantpriore anno; eademque pro concione edicere Q.Mae-nium praetorem iusseruot. Et legati duo, C. Sem-pronius Blaesus, Sex. lulius Caesar, ad restituendosin libertatem Abderitas missi. Iisdem mandatum,ut et Hostilio consuli et Hortensio praetori nuntia-rent, senatum, Abderitis iniustum bellum illatum,conquirique omnes, qui in servitute sint, et restituiin libertatem, aequum censere.

V. [7.] Eodem tempore de C. Cassio, qui consulpriore anno fuerat, tum tribunus militum in Mace-donia cum A. Hostilio erat, querelae ad senatum de-latae sunt, et legati regis Gallorum Cincibili vene-runt. Frater eius verba in senatu fecit, questus, Al-pinorum populorum agros sociorum suorum depopu-latum C. Cassium esse, et inde multa millia homi-num in servitutem abripuisse. Sub idem tempusCarnorum lstrorumque et Iapydum legati venerunt:Duces sibi ab consule Cassio primum imperatos, quiin Macedoniam ducenti exercitum iter monstrarent --fucatum ab se, tanquam ad aliud bellum gerendum,abisse; inde ex medio regressum itinere hostiliter per-agrasse fines suos; passim rapinasque et incendiafacta : nec se ad id locorum scire, propter quam cau-sam consuli pro hostibus fuerint. Et regulo Gallo-rum absenti, et his populis responsum est, Senatumea, quae facta querantur, neque scisse futura, neque,si sint facta, probare. Sed indicta causa damnariabsentem consularem virum, iniurium esse, quum isreipublicae causa absit. Ubi ex Macedonia redissetC. Cassius, tum, si coram eum arguere vellent, cogni-ta re senatum daturum operam, uti satisfiat. Necresponderi tantum iis gentibus, sed legatos mitti,duos ad regulum trans Alpes, tres circa eos populos