Lib. XX,III. C i p. 3 . 4 . [U.C.581..A. C.171.J 233
ceterisqne eandem sectam sequentibus cum regibus Macedonumfuerat. Iam vero omnia illorum dicta factaque maligne explo-rans, et in peius semper detorquens, veritatemque adiectis de*tractisque, quae voluerat, adulterans, fidem criminibus faciebat.Keque bis tamen commovebantur Cephalus et ii, qui eorundeminrepublica consiliorum socii erant, freti e.gregia conscientia il-libatae erga Romanos fidei. Terum.ubi illis criminationibus au-rem praebere Romanos senserunt, et principes quosdam Aetolarum, quos pariter suspectos fecerant obtrectatorum calumniae,Romam abductos, tum demum opus esse crediderunt,ut sibi ipsiBuisque rebus consulerent. Quum autem nihil succurreret prae-ter regiam amicitiam , cum Perseo societatem inire coacti sunt,eique gentem suam tradere. Romae A. Hostilius, A. Atiliusconsules, inito magistratu, et peractis, quae divina humanaquein urbe et circa urbem fieri a consulibus mos est, in provinciasprofecti sunt. Hostilius, cui Macedonia obtigerat, quum inThessaliam ad exercitum properaret, Epirum , quae nondumaperte defecerat, ingressus, haud multum abfuit, quin incideretin Persei manus. Tlieodotus enim quidam et Philostratus, ratisese, si eum regi traderent, magnam gratiam apud Persea ini-turos, et gravissimum in praesentia Romanis damnum illaturos,&d regem literas dedere , ut, quanta maxima posset celeritate,accurreret. (£uod nisi et Perseum oblecta a Molossis adLomaamuem mora rctardasset, et consul, de imminenti periculo moni-tus, ab instituto itinere deflexisset, vix videtur effugere potuis-se. Igitur relicta Epiro navigavit Anlicj'ram, unde in Thessa-liam contendit. Ibi accepto exercitu ad hostem i>errexit. Sednihilo felicius bellum administravit, quam priore anno ge3tumfuerat. Nam et proelio commisso cum rege pulsus est, ct quum
{ irinio per Elimeam t ini facere tenlasset, deinde per Thessa-lam occulte moliri iter, ubique occurrente Perseo. vano conatuabsistere coactus est. Nec Hortensius praetor, cui classis obti*gerat, quicquam satis scite aut fortunato egit, cuius ex robusgestis nihil ad memoriam insignius est, quam crudelis et perfidaurbis Abderitarum direptio, (pium intoleranda sibi imposita one-ra deprecarentur. Igitur Perseus Romanos iam despiciens, tuevelut otiosus plane et vacuus , corollarii vicem in Dardanos ex-cursionem fecit, et, decem millibus barbarorum interfectis, iiirgentem praedam abduxit.
IV. [6.] Movere hoc anno Celtiberi in Hispania bellum, in*-stigante novo duce- Clonico •, Salondieum quidam vocant. Is,summa calliditate et audacia, hastam argenteam quafiens, velutcoelo missam, vaticinanti similis, omnium in sc mentes conver-terat. Sed quum pari temeritate castra praetoris Hornam, uro
.. \