Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
223
Einzelbild herunterladen
 

Li a. XLII. Ca f. 63. 64. [U.C.581.A.C.171.] 223

casus obvios obtulit, passim caesi: armati in arcemconfugerunt: et postero die, quum spei nihil superes*set, deditione facta, sub corona venierunt. Fueruntautem duo millia ferme et quingenti. Ornamentaurbis, statuae et tabulae pictae, et quicquid pretio-sae praedae fuit, ad naves delatum: urbs diruta afundamentis. Inde Thebas ductus exercitus: quibussine certamine receptis, urbem tradidit exsulibus,et qui Romanorum partis erant: adversae factionishominum, fautorumque regis ac Macedonum fami-lias sub corona vendidit. His gestis in Boeotia, admare ac naves rediit.

LX 1 V. Quum haec in Boeotia gererentur, Perseusud Sycurium stativa dierum aliquot habuit. Ubiquum audisset, raptim Romanos circa ex agris do-messum frumentum convehere, deinde ante sua quem-que tentoria spicas fascibus desecantem, quo puriusfrumentum tereret, ingentes acervos per tota castrastramentorum fecisse: ratus incendio opportuna es-se, faces, taedamque, ct malleolos stuppae illitos pi-ce parari iubet: atque ita media nocte profectus, utprima luce aggressus falleret. Nequicquam. Primaestationes oppressae tumultu ac terrore suo ceterosexcitaverunt: signumque datum est arma extemplocapiendi; simulque in vallo, ad portas, miles instru-ctus erat, et intentus propugnationi castrorum. Per-seus et extemplo circumegit aciem , et prima impe-dimenta ire, deinde peditum signa ferri iussit. Ipsecum equitatu et levi armatura substitit ad agmen co-gendum; ratus, id quod accidit, insecuturos ad ex-trema ab tergo carpenda hostes. Breve certamen levis armaturae maxime cum procursatoribus fuit.Equites peditesque sine tumultu in castra redierunt.Demessis circa segetibus, Romani ad Cranonium in-tactum agrum castra movent. Ibi quum securi, eipropter castrorum longinquitatem, et viae inopis