Lip,. X LII. Cap. 56. 57. [TT.C.58nA.C.i 7 i.] 215
naves Chalcidem convenerunt: duae Punicae quin-queremes, duae al> Heraclea ex Ponto triremes, quat-tuor Chalcedone , totidem Samo, tum quinque lilio-] diae quadriremes, lias praetor, quia nusquam eratmaritimum bellum, remisit sociis. Et Q. MarciusChalcidem navibus venit, Alope capta, Larissa, quaeCremaste dicitur, oppugnata. Quum hic status inIloeotia esset, Perseus, quum ad Sycurium, sicut antedictum est, stativa haberet, frumento undique circacx agris convecto, ad vastandum agrum Pheraeorummisit; ratus ad iuvandas sociorum urbes longius acastris abstractos deprehendi Romanos posse. Quosquum eo tumultu nihil motos animadvertisset, prae-dam quidem, praeterquam hominum, (pecora autemmaxime omnis generis fuere) divisit ad epulandummilitibus.
LV1I. Sub idem deinde tempus consilium et con-i sui et rex habuerunt, unde bellum ordirentur. Regis
I creverunt animi vastatione concessa sibi ab hoste
' Pheraei agri. Itaque eundum inde ad castra, nec
| dandum ultra spatium cunctandi, censebat. Et llo-
i mani censebant, cunctationem suam infamem apud
socios esse, maximopere indigne ferentes, non latamj Pheraeis opem. Consultantibus, quid agerent, (ad-
I erant autem Eumenes ct Attalus in consilio) trepi-
i dus nuntius affert, hostem magno agmine adesse.
Ii Consilio dimisso, signum extemplo datur, ut arma
9 capiant. Interim placet, ex regiis auxiliis centum
■ equites ct parem numerum iaculatorum peditum
exire. Perseus hora ferme diei quarta, quum paulloplus mille passus abesset a castris Romanis, consi-stere signa peditum iussit. Praegressus ipse cumequitibus ac levi armatura, etCotys cum eo ducesquealiorum auxiliorum praecesserunt. Minus quingentospassus ab castris aberant, quum in conspectu fuerehostium equites: duae alae erant magna cx parte