L I n. XL11. C A I>. 33. 34. [U. C. f .81 . A . C. 171 .] i04
nuvo bello, tam propinquo Italiae, adversus regem po-tcnlissimum, aut tribunos militum, delectum habentes,impedirent; aut prohiberent consulem, quem cuiqueordinem assignari e republica esset, eum assignare.Si quid in ea re dubium esset, ad senatum reiicerenl.
XXXLV. 1’ostquam consul, quae voluerat, dixit,Sp. Ligustinus ex eo numero, qui tribunos plebis ap-pellaverant, a consule et ab tribunis petiit, ut sibipaucis ad populum agere liceret. Permissu omniumita locutus fertur: Sp. Ligustinus tribus Crustumi-nae ex Sabinis sum oriundus, Quirites. Paler mihiiugerum agri reliquit et parvum tugurium, in quo na-tus educalusque sum: hodicque ibi habito. Quum pri-mum in aetatem veni, pater mihi uxorem fratris suifiliam dedit; quae secum nihil attulit, praeter liberta-tem pudiciliamque, et cum his fecunditatem, quantavel in diti domo salis esset. Sex filii nobis, duae filiaesunt; utraeque iam nuptae. Filii quattuor togas vi-riles habent, duo praetextati sunt. Miles sum factus,P. Sulpicio, C. Aurelio consulibus. In eo exercitu, quiiuMacedoniam est transportatus, biennium miles gre-garius fui adversus Philippum regem: tertio annovirtutis causa mihi T. Quinctius Flamininus decumumordinem hastatum assignavit. Devicto Philippo Ma-cedonibusque, quum in Italiam reportati ac dimissiessemus, continuo miles voluntarius cum M. Porcioconsule in Hispaniam sum profectus. Neminem omniumimperatorum , qui vivant, acriorem virtutis spectato-rem ac iudicem fuisse sciunt, qui et illum et alios du-ces longa militia experti sunt. Hic me imperator di-gnum iudicavit, cui primum hastatum prioris centu-riae assignaret. Tertio iterum voluntarius miles fa-ctus sum in eum exercitum, qui adversus Aetolos etAntiochum regem est missus. A M’. Acilio mihi pri-mus princeps prioris centuriae est assignatus. Ex-pulso rege Antiocho, subactis Aetolis, reportati sumus