ibO T. LIVII [U. C. 58 j. A. C. 171.]
testalc. Consulti Patres, cui consulatum populusRomanus non negasset, ab se provinciam negari, su.perbum rati, sortiri consules iusserunt. P. LicinioMacedonia, C. Cassio Italia obvenit. Legiones imlcsortiti sunt. Prima et tertia in Macedoniam traiicc-rentur, secunda et quarta ut in Italia remanerent.Delectus consules multo intentiorem, quam alias, cu-ram habebant. Licinius veteres quoque scribebatmilites centurionesque: et multi voluntate nominadabant, quia locupletes videbant, qui priore Mace-donico bello, aut adversus Antiochum in Asia, sti-pendia fecerant. Quum tribuni militum centuriones,sed primum quemque, citarent, tres et viginti centu-riones, qui primos pilos duxerant, citati tribunos ple-bis appellarunt. Duo ex collegio, M. Fulvius Nobi-lior et M. Claudius Marcellus, ad consules reiicie-bant: Eorum cognitionem esse debere, quibus delectus ,quibusque bellum mandatum esset. Ceteri, cognitumse, de quo appellati essent, aiebant; et, siiniuria Jie-ret, auxilium civibus laturos.
XXXIII. Ad subsellia tribunorum res agebatur.Eo M. Popillius consularis, centuriones, et consulvenerunt. Consule inde postulante, ut in concionoea res ageretur, populus in concionem advocatus.Pro centurionibus M. Popillius, qui biennio ante con-sul fuerat, ita verba fecit: HHiitares homines et sti-pendia iusla, et corpora, et aetate, et assiduis labori-bus, confecta habere: nihil recusare tamen, quominusoperam reipublicae dent. Id tantum deprecari, ne in-feriores iis ordines, quam quos, quum militasscnl, ha-buissent, attribuerentur. P. Licinius consul senatus-consulta recitari iussit: primum, quod bellum sena-tus Perseo iussisset: deinde-, quod veteres centurio-nes quam plurimum ad id bellum scribi consuisset,nec ulli, qui non maior annis quinquaginta esset, va-cationem militiae esse. Deprecatus est deinde, 111