170 T. LIVII [C. C. 38o. A. C. 172.]
difficultatis et periculi habere. Pluribus consciis cum.parari: eventu praeterea incerto esse, ut aut satis ef-ficacia ad rem peragendam,aut tuta ad rem cela miamdentur. Se daturum, quod nec in dando, nec datum,ullo signo deprendiposset, Rammius, veritus ne, siabnuisset, primus ipse veneni experimentum esset,facturum pollicitus proficiscitur: nec Brundisiumante redire, quam convento C. Valerio legato, quicirca Chalcidem esse dicebatur, voluit. Ad eum piimuni indicio delato, iussu eius Hornam simul venit,introductus in curiam, quae acta erant, exposuit.
XVI11. Haec ad ea, quae ab Eumene delata erant,accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur:quippe quem non iustum modo apparare bellum re-gio animo, sed per omnia clandestina grassari sceleralatrociniorum ac veneficiorum cernebant. Belli ad-ministratio ad novos consules reiecta est: in prae-sentia tamen C11. Sicinium praetorem, cuius inter ci-ves et peregrinos iurisdictio erat, scribere militesplacuit; qui, Brundisium ducti, primo quoque tem-pore Apolloniam in Epirum traiicerentur ad occu-pandas maritimas urbes, ubi consul, cui provinciaMacedonia obvenisset, classem appellere tuto, et cu-pias per commodum exponere posset. Eumenes, ali-quamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili cu-ratione, quum primum tuto potuit, profectus Perga-mum, praeter pristinum odium recenti etiam scelerePersei stimulante, summa vi parabat bellum. Legatieo ab Roma, gratulantes quod e tanto periculo eva-sisset, venerunt. Quum Macedonicum bellum in an-num dilatum esset, ceteris praetoribus iam in provin-cias profectis, M. Iunius et Sp. Lucretius, quibus Hi-spaniae provinciae obvenerant,fatigantessaepeidempetendo senatum, tandem pervicerunt, nt supplemen-tum sibi ad exercitum daretur tria millia peditum,centum et quinquaginta equites in Romanas legiones.-