Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
175
Einzelbild herunterladen
 

Lin. XLII. Cap. 16.17. [U.C.58o.A.C. 172 .] 175

gia, quum usque ad iugum Parnasi, nequicquam fati-gati, pervenissent, re infecta redierunt. Aggressifacinus Macedones, ut inconsulte, ita audacter, coe-ptum nec. consulte et timide reliquerunt. Compotemlam sui regem amici postero die deferunt ad navem:inde Corinthum: ab Corintho, per Isthmi iugum na-Tibus traductis, Aeginam traiiciunt. Ibi adeo secretaeius curatio fuit, admittentibus neminem, ut famamortuum in Asiam perferret. Attalus quoque cele-rius, quam'dignum concordia fraterna erat, credidit.Nam et cum uxore fratris, et praefecto arci, tanquamiam haud dubius regni heres, est locutus. Quae post-ea non fefellere Eumenem : et, quanquam dissimu-lare et tacite habere id patique statuerat, tamen inprimo congressu non temperavit, quin uxoris peten-dae praematuram festinationem fratri obiiceret.Hornam quoque fama.de morte Eumenis perlata est.

XVII. Sub idem tempus C. Valerius ex Graecia,qui legatus ad visendum statum regionis eius specu-landaque consilia Persei regis missus erat, rediit;eongruentiaque omnia criminibus ab Eumene allatisreferebat. Simul et adduxerat secum Praxo a Del-phis, cuius domus receptaculum latronum fuerat, etL. Kammium Brundisinum, qui talis indicii delatorerat. Princeps Brundisii Kammius fuit; hospitioquoque et duces Romanos omnes, et legatos extera-rum quoque gentium insignes, praecipue regios, ac-cipiebat. Ex co notitia ei cum absente Perseo fue-rat: literisque spem amicitiae interioris magnaequeinde fortunae facientibus, ad regem profectus, breviperfamiliaris haberi, trahique, magis quam vellet, inarcanos sermones est coeptus. Promissis enim in-gentibus praemiis petere institit ab eo rex, Quoniamduces omnes legaliqueRomani hospitio eiusutiassues-sent, quibus eorum ipse scripsisset, ut venenum dan-dum curaret. Cuius scire se comparationem plurimum