IjiB. XLI1. C ap. G. [U.C. S79. A. C. 17J.] 105
Peloponnesum traiecit, quo Achaeis edixerat conven-tum. Ubi, collaudata gente, quod constanter vetusdecretum de arcendis aditu finium regibus Macedo-num tenuissent, insigne adversus Persea odium Ro-manorum fecit: quod ut maturius erumperet, Eumenes rex, commentarium ferens secum, quod de appa-ratibus belli omnia inquirens fecerat, Romam venit.Per idem tempus quinque legati ad regem missi, quires in Macedonia aspicerent. Alexandriani iidem adPtolemaeum renovandae amicitiae causa proficiscipissi. Legati erant hi, C. Valerius, Cn. LutatiusCereo, Q. Raebius Sulca, M. Cornelius Mammula, M .Caecilius Dentcr. Et ab Antiocho rege sub idemtempus legati venerunt: quorum princepsApollofiius,in senatum introductus, multis iustisque causis regemexcusavit, quod stipendium serius quam ad diem prae-staret. Id se omne advexisse, ne cuius, nisi temporis,gratia regi fieret. Donum praeterea afferre, vasaaurea quingentum pondo. Petere regem, ut, quaecum patre suo societas at que amicitia fuisset,ea secumrenovaretur ; imperaretque sibi populus Romanus,quae bono fldelique socio regi essent imperanda: senullo usquam cessaturum officio. Ea merita in se s»‘natus fuisse, quum Romae esset, eam comitatem iu-venlutis, ut pro rege, non pro obside, omnibus ordini-bus fuerit. Legatis benigne responsum, et societa-tem renovare cum Antiocho, quae cum patre eius fue-rat, A. Atilius praetor urbanus iussus. Quaestoresurbani stipendium , vasa aurea censores acceperunt:iisque negotium datum est, ut ponerent eu, in quibustemplis videretur: legatoque centum millium aeriimunus missum, et aedes liberae hospitio datae, sum-ptusque decretus, donec in Italia esset. Legati, quiin Syria fuerant, renuntiaverunt, in maximo eum ho-nori: apud regem esse, amicissimumque populo Ro -mauo.