104 T. LIVII [U. C. 679. A. C. 170.]
imitatam vellent. Contra Persea fama erat post pa-tris mortem uxorem manu sua occidisse: Apellem,ministrum quondam fraudis in fratre tollendo,atqueob id requisitum a Philippo ad supplicium, exsulan-tem , arcessitum post patris mortem ingentibus pro-missis ad praemia tantae perpetratae rei clam inter-fecisse. Intestinis externisque praeterea multis cae-dibus infamem, nec ullo commendabilem merito,praeferebant vulgo civitates tam pio erga propin-quos, tam iusto iu cives, tam munifico erga omneshomines regi, seu fama et maiestate Macedonum re-gum praeoccupati ad spernendum originem novi re-gni; seu mutationis rerum cupidi; seu quia eum ob-icctum esse Romanis volebant. Erant autem nonAetoli modo in seditionibus, propter ingentem vimaeris alieni, sed Thessali etiam: ex contagione, veluttabes, in Perrhaebiam quoque id pervaserat malum.Quum Thessalos in armis esse nuntiatum est, Ap.Claudium legatum ad eas res aspiciendas componen-dasque senatus misit. Qui, utriusque parris principi-bus castigatis, quum injusto fenore gravatum aesalienum, ipsis magna ex parte concedentibus, quionerarant, levasset, iusti crediti solutionem in * an-norum pensiones distribuit. Per eundem Appiumeodemque modo compositae in Perrhaebia res. Ae-tolorum causas Marcellus Delphis per idem tempushostilibus actas animis, quos intestino gesserant bel-lo , cognovit. Quum certatum utrimque temeritateatque audacia cerneret, decreto quidem suo neutrampartem aut levare, aut onerare voluit: communiterab utrisque petiit, abstinerent bello, et oblivionepraeteritorum discordias finirent. Huius reconcilia-tionis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datisfirmata est. Corinthus, ut ibi deponerentur obsides,eonvenit.
VI. A Delphis et Aetolico concilio Marcellus in