L m. XLI. Cai’.27.28. [U.C.578.A.C.i 7 4.J 137
tibusquc saepserunt; et porticum Aemiliam reficien-dam curarunt: gradibusque ascensum ab Tiberi iaemporium fecerunt. Et extra eandem portam in Aven-tinum porticum silice straverunt, et eo publico abaede Veneris fecerunt. lidem Calatiae et Auximi mu-ros faciendos locaverunt: venditisque ibi publicis lo-cis, pecuniam, quae redacta erat, tabernis utriqueforo circumdandis consumpserunt. Et alter ex iisFulvius Flaccus (nam Postumius nihil, nisi senatusHumani populive iussu, se locaturum ipsorum pecu-nia *) lovis aedem Pisauri, et Fundis, et Potentiaeetiam aquam adducendam, et Pisauri viam silicesternendam, et Sinuessam a ga* aviariae. In his etclo * um circumducenti * et forum porticibus taber-nisque claudendum, et Ianos tres faciendos. Haecab uno censore opera locata, cum magna gratia co-lonorum. Moribus quoque regendis diligens et se-vera censura fuit. Aiultis equi adempti.
XXVIII. [33.] Exitu prope anni diem unum sup-plicatio fuit ob res prospere gestas inllispaniaductuauspicioque Ap. Claudii proconsulis: et maioribushostiis viginti sacrificatum. Et alterum diem sup-plicatio ad Cereris, Liberi, Liberaeque fuit, quod cxSabinis terrae motus ingens cum multis aedificiorumruinis nuntiatus erat. Quum Ap. Claudius ex Hispa-nia Romam rediisset, decrevit senatus, ut ovans ur-bem iniret. Iam consularia comitia appetebant; qui-bus, magna contentione habitis propter multitudi-nem petentium, creati L. Postumius Albinus et M.Popillius Laenas. Praetores inde facti, N. Fabiuslluteo, M. Matienus, C. Cicereius, M. Furius Crassi-pes iterum, A. Atilius Serranus iterum, C. CluviusSaxula iterum. Comitiis perfectis, Ap. Claudius Cen-thu, exCeltiberis ovans quum in urbem iniret, decemmillia pondo argenti, quinque millia auri in aerariumtulit. Piamen Dialis inauguratus est Cn. Cornelius.