Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
140
Einzelbild herunterladen
 

140 T. LIVII [C. C. 576. A. C. i 7 6.]'

nere cum eodem imperii iure in Hispania iussi: et utin supplementum his tria millia civium Humanorumcum equitibus ducentis, quinque millia socium Latininominis et trecenti equites mitterentur.

XVI. [20.] Latinae feriae fuere ante diem ter-tium Nonas Maias, in quibus, quia in una hostia ma-gistratus Lanuvinus precatus non erat, populo Ruma-no Quiritium, religioni fuit. Id quum ad senatum re- jlatum esset, senatusque ad pontificum collegium re- jiecisset; pontificibus, quia non recte factae Latinaeessent, instauratis Latinis, placuit Lanuvinos, quo-rum opera instauratae essent, hostias praebere. Ac-cesserat ad religionem, quod Cn. Cornelius consul,ex monte Albano rediens, concidit: et, parte mem-brorum captus, ad Aquas Cumanas profectus ingra-vescente morbo, Cumis decessit. Sed inde mortuus rKomam allatus, et funere magnifico elatus sepultus- Ique est. Pontifex idem fuerat. Consul Q. Petillius, 1quum primum per auspicia posset, collegae subro-gando comitia habere iussus, et Latinas edicere. Co-mitia in ante diem tertium Nonas Sextiles, Latinasin ante diem tertium Idus Sextiles edixit. Plenis jreligionum animis, prodigia insuper nuntiata: Tuscu-li facem in coelo visam, Gabiis aedem Apollinis ef !privata aedificia complura,Graviscis murum portam- !que de coelo tacta. Ea patres procurari, uti pontili- !ces censuissent, iusserunt. Dum consules primumreligiones, deinde alterum alterius mors, et comitia,et Latinarum instauratio impediunt, interiin C. Clau-dius exercitum ad Mutinam, quam Ligures prioreanno ceperant, admovit. Ante triduum, quam op-pugnare coeperat, receptam ex hostibus, colonis re-stituit. Octo millia ibi Ligurum intra muros caesa:literaeque ltomam extemplo scriptae, quibus nonmodo rem exponeret, sed etiam gloriaretur, sua virtute ac felicitate neminem iam ct3 Alpes hostem po