Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
135
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XLI. Cap. 10.11. [U. C.S 7 5. A.C. 177 .] 135

(quippe qui primi ipsi fugissentjiactasset, ingessissct-quc probra M. lunio, quod se dedecoris socium col-legae fecisset, ad extremum utrumque decedere pro-vincia iussit. Quod quum illi tum consulis imperiodicto audientes futuros esse dicerent, quum is moremaiorum, secundum vota in Capitolio nuncupata,cum lictoribus, paludatus profectus ab urbe esset;furens ira, vocatum , qui pro quaestore Manlii erat,catenas poposcit, vinctos se Iunium Manliumque mi-nitans Romam missurum. Ab eo quoque spretumconsulis imperium est: et circumfusus exercitus, fa-vens imperatorum causae, et consuli infestus,animosad non parendum addebat. Postremo fatigatus con-sul et contumeliis singulorum, et multitudinis (naminsuper irridebant) ludibriis, nave eadem, qua vene-rat, Aquileiam rediit. Imle collegae scripsit, ut militum novorum ei parti, quae scripta in Istriani pro-vinciam esset, ediceret, Aquileiam ut conveniret; nequid se Romae teneret, quo minus, votis nuncupatis,paludatus ab urbe exiret. Haec collegae obsequen-ter facta, brevisque dies ad conveniendum edicta est.Claudius prope consecutus est literas suas. Con-cione adveniens de Manlio et lunio habita, non ultratriduum moratus Romae, paludatus, cum lictoribus,votisque in Capitolio nuncupatis, in provinciam , ae-que ac prius, praccipiti celeritate abit.

XI. [15.] Paucis ante diebus Iunius Manliusqueoppidum Nesactium, quo se principes Istrorum et re-gulus ipse Aepulo receperat, summa vi oppugnarunt.Eo Claudius duabus legionibus novis adductis,vetereexercitu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum cir-cumsedit, et vineis oppugnare intendit: amnemquepraeterfluentem moenia , qui et impedimento oppu-gnantibus erat, et aquationem Istris praebebat, mul-torum dierum opere exce.pturn novo alveo avertit.Ea res barbaros miraculo terruit abscisae aquae: et