Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
113
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XL.ai>. 50. 51. [TJ.C. 575 . A.C. a 7 <j.j Ili

gnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cumCeltiberis a prima luce ad sextam horam diei signiscollatis pugnasse; multos utrimque cecidisse: nccaliud magnopere, ne victos crederes, fecisse Roma-nos, nisi quod postero dic lacessierint proelio manen-tes intra vallum'; spolia per totum diem legerint:tertio die proelio maiore iterum pugnatum; et tumdemum haud dubie victos Celtiberos, castraque eo-rum capta et direpta esse. Viginti duo millia ho-stium eo die esse caesa, plus trecentos captos: paremfere equorum numerum; et signa militaria septua-ginta duo. Inde debellatum, veranique pacem, noniluxa, ut ante, fide, Celtiberos fecisse. Eadem aesta-te et E. Postumium in Hispania ulteriore bis cumVaccaeis egregie pugnasse scribunt: ad triginta etquinque millia hostium occidisse, et castra expu-gnasse. Propius vero est, serius in provinciam per-venisse, quam ut ea aestate potuerit res gerere.

LI. Censores fideli concordia senatuin legerunt.Princeps lectus est ipse censor 31. Aemilius Lepiduspontifex maximus: tres eiecti de senatu. Retinuitquosdam Lepidus a collega praeteritos. Opera expecunia attributa divisaque inter se haec confece-runt. Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus,quod praedia habebat ibi, privatamque publicae reiimpensam inseruerat. T heatrum et proscenium adApollinis, aedem lovis in Capitolio, columnasque cir-ca poliendas albo locavit: et ab his columnis, quaeincommode opposita videbantur, signa amovit: cli-peaque de columnis, et signa militaria affixa omnisgeneris dempsit. M. Fulvius plura et maioris locavitusus: portum et pilas pontis in Tiberim ; quibus pi-lis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus etL. Mummius censores locaverunt imponendos: basi-licam post argentarias Novas et forum piscatorium,circumdatis tabernis, quas vendidit in privatum; et

T, Liv. Tom. V. XI