Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
101
Einzelbild herunterladen
 

Lir. XL. Cap. 37. 38. [TJ.C. 572 .A.C. 180 .] 101

iam ci tertium negatus consulatus petenti esset, etadieciss e, pararet se ad petendum ; intra duos menseseffecturam, ut consul Jieret. Inter multa alia testi-monia, ail causam pertinentia, haec quoque vox, nimis vero eventu comprobata, valuit, cur Hostiliadamnaretur. Veris principio huius, dum consulesnovos delectus Romae tenet, mors deinde alterius,et creandi comitia consulis in locum eius, omnia tar-diora fecerunt: interim V. Cornelius et M. Baebius,qui in consulatu nihil memorabile gesserant, inApuanos Ligures exercitum induxerunt.

XXXVill. Ligures, qui ante adventum in provin-ciam consulum non exspectassent bellum, improvisooppressi, ad duodecim millia hominum dedideruntse. Eos, consulto perliteras prius senatu, deducereex montibus in agros campestres procul ab domo, nereditus spes esset, Cornelius et Baebius statuerunt,nullum alium ante finem rati fore Ligustini belli.Ager publicus populi Romani erat in Samnitibus, quiTaurasinorum [fuerat. In eum quum] traducere Li-gures Apuanos vellent, edixerunt, Ligures Apuanide montibus descenderent, cum liberis coniugibusque:sua omnia secum portarent. Ligures,saepe per lega-tos deprecati, ne penates,sedem,in qua geniti essent,sepulcra maiorum, cogerentur relinquere, arma, ob-sides pollicebantur. Postquam nihil impetrabant,neque vires ad bellandum erant, edicto paruerunt.Traducti sunt publico sumptu ad quadraginta millialiberorum capitum cum feminis puerisque. Argentidata centum et quinquaginta millia, und.e, in novasaedes, compararent, quae opus essent. Agro divi-dendo dandoque iidem, qui traduxerant, Corneliuset Baebius praepositi: postulantibus tamen ipsis,quinqueviri ab senatu dati, quorum ex consilio age-rent. Transacta re, quum veterem exercitum Romamdeduxissent, triumphus ab senatu est decretus. Ili