Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
99
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XI,. CiP. 36. [U.C. 572 .A.C. iSo.] 0<J

sit, etiam ad pacatos barbaros, nondum salis assuetosimperio, exercitum milii. Novo autem, an vetere ex-ercitu opus sit, eius esse dicere, qui scire possit, qua fidaCeltiberi in pace mansuri sint; simul et qui illud ex-ploratum habeat, quieturos milites, si diutius in pro-vincia retineantur. Si ex eo, quod aut inter se loquan-tur, aut succlamationibus apud condonantem impera-torem significent, quid sentiant, conjectandum sit;palam vociferatos esse, aut imperatorem in prorin-cia retenturos, aut cum eo in Italiam venturos esse.Disceptationem inter praetorem legatumque consu-lum relatio interrupit; qui suas ornari provincias,priusquam dc praetoris exercitu ageretur, aequumcensebant. Novus omnis exercitus consulibus estdecretus: binae legiones Romanae cum suo equitatu,et socium Latini nominis, quantus semper numerus,quindecim millia peditum et octingenti equites. Cumhoc exercitu Apuanis Liguribus ut bellum inferrent,mandatum est. P. Cornelio et M. Baebio proroga-tum imperium, iussique provincias obtinere, donecconsules venissent: tum imperatum, ut, dimisso,quem haberent, exercitu, reverterentur Romam. DeTi. Sempronii deinde exercitu actum est. Novamlegionem ei quinque millium et ducentorum peditumcum equitibus quadringentis consules scribere iussi;et mille praeterea peditum civium Romanorum,quinquaginta equites: et sociis nominis Latini impe-rare septem millia peditum, trecentos equites. Cumhoc exercitu placuit ire in Hispaniam citeriorem Ti.Sempronium. Q. Fulvio permissum, ut, qui milites,ante Sp. Postumium, Q. Marcium consules, cives Ro-mani sociive, in Hispaniam transportati essent, ei,praeterea, supplemento adducto, quot amplius dua-bus legionibus, quam decem millia, ct quadringentipedites, sexcenti equites essent; et socium Latininominis duodecim millia, sexcenti equites, quorum

G 3