Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
97
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XL. Cat. 34. 35. [U.C. 572 .A.C. 180 .] 97

conveniens esset, ipsorum id plurimum referre. Adconsules irent, et, quae etb iis imperata essent, face-. reni: nulli alii, quam consulibus, senatum crediturumesse, sincera fide in pace Ligures esse. Pax in Ligu-ribus fuit. In Corsica pugnatum est cum Corsis. A(1duo millia eorum AI. Pinarius praetor in acie occi-dit: qua clade compulsi obsides dederunt, ct ceraej centum millia pondo. Inde in Sardiniam exercitusductus, et cum Iliensibus, gente ne nunc quidem omniparte pacata, secunda proelia facta. Carthaginiensi-bus eodem anno centum obsides redditi, pacemquecum iis populus Romanus, non ab se tantum, sed ahrege etiam Masinissa, praestitit; qui cum praesidioannato agrum, qui in controversia erat, obtinebat.

XXXV. Otiosam provinciam consules habuerunt.M. liaebius, comitiorum causa Romani revocatus,consules creavit A. Postumium Albinum Luscum ctC. Calpurnium Pisonem. Praetores exinde facti, Ti.Sempronius Gracchus, L. Postumius Albinus, P.Cor-nelius Mammula, Ti. Minucius Molliculus, A. Hosti-lius Mancinus, C. Maenius. Ii omnes magistratumIdibus Martiis inierunt. Principio eius anni, quo A.Postumius Albinus et C. Calpurnius Piso consulesfuerunt, ab A. Postumio consule in senatum intro-ducti, qui ex Hispania citeriore venerant a Q.. FulvioFlacco, L. Minucius legatus, ct duo tribuni militum,T. Maenius et L. Terentius Massiliota. Hi, quumduo secunda proelia, deditionem Celtiberiae, confe-ctam provinciam nuntiassent, nec stipendio, quodI mitti soleret, nec frumento portato ad exercitum ineum annum opus esse, petierunt ab senatu primum,ut ob res prospere gestas diis immortalibus honos ha-beretur: deinde, ut Q. Fulvio decedenti de provinciadeportare inde exercitum, cuius forti opera et ipse etmulti ante cum praetores usi essent, liceret; quod fie-ri, praeterquam quod ita deberet, etiam prope neces-T. Liv. Tom. V. G