I
74_T. LIVII [O.C.5 7 o.A. C. 182 .]
cit. Quum ipse, ex quo ah Roma redii, per occultacum suis colloquia dies noclesque insidietur; ultromihi non insidiatoris modo, sed latronis manifesti etpercussoris, speciem induit. Periculo suo te exterret,ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem.Perfugium sili nusquam gentium esse ait, ut ego neapud te quidem quicquam spei reliquae habeam. Cir-cumventum, solum, inopem, invidia gratiae externae,quae olest potius, quam prodest, onerat. Iam illudquam accusatorie , quod noctis huius crimen miscuitcum cetera insectatione vitae meae? ut et hoc, quodiam, quale sil, scies, suspectum alio vitae nostrae te-nore faceret: et illam vanam criminationem spei, vo-luntatis, consiliorum meorum nocturno hoc ficto etcomposito argumento fulciret. Simul et illud quaesi-vit, ut repentina et minime praeparata accusatio vi-deretur, quippe ex noctis huius metu et tumultu re-pentino exorta. Oportuit autem, Perseu, si proditorego patris regnique eram, si cum Romanis, si cumaliis inimicis patris inieram consilia, non exspectatamfabulam noctis huius esse, sed proditionis meae anteme accusatum: si illa separata ab hac vana accusatioerat, invidiamque luam adversus me magis, quam cri-men meum indicatura, hodie quoque eam aut praeter-mitti, aut in aliud tempus differri: ut perspiceretur,utrum ego tibi, an tu mihi, novo quidem et singularigenere odii, insidias fecisses. Ego tamen, quantumin hac subita perturbatione potero, separabo ea, quaetu confudisti: et noctis huius insidias, aut tuas, autmeas, detegam. Occidendi sui consilium me inisse, vi-deri vult: ut scilicet, maiore fratre sublato, cuiusiure gentium, more Macedonum, tuo etiam, ut ait, in-dicio regnum est futurum,'ego minor in eius, quem oc-cidissem, succederem locum. Quid ergo illa sibi vultpars altera orationis, qua Romanos a me cultos ait,atque eorum fiducia in spem regni me venisse? Nam