Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
72
Einzelbild herunterladen
 

72

T. LIVII [U. C. 570. A. C. 182.]

quietem data naturae beneficio mortalibus, tuta est?Si iero ad fratrem invitatus, moriendum est: si rece-pero intra ianuam comissatum fratrem, moriendumest. Nec eundo, nec manendo insidias evito. Quo meconferam? Nihil praeter deos, paler, et te colui. NonRomanos habeo, ad quos confugiam. Perisse expe-tunt, quia tuis iniuriis doleo, quia tibi ademptas toturbes, tot gentes, modo Thraciae maritimam oram,indignor. Nec me, nec te incolumi, Macedoniam suamfuturam sperant. Sime scelus fratris, te senectus,absumpserit, aut ne ea quidem exspectata fuerit, re-gem regnumque Macedoniae sua futura sciunt. Siquid extra Macedoniam tibi Romani reliquissent, mihiquoque id relictum crederem receptaculum. At inMacedonibus salis praesidii est. Vidisti hesterno dieimpetum in me militum. Quid illis defuit, nisi fer-rum? Quod illis defuit interdiu, convivae fratrisnoctu sumpserunt. Quid de magna parte principumloquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis et for-tunae posuerunt, et in eo, qui omnia apud Romanospotest? Neque, hercule, istum mihi tantum fratrimaiori, sed prope est, ut libi quoque ipsi, regi et patri,praeferant. Iste enim est, cuius beneficio poenam libisenatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis prote-git, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam ado-lescentiae suae esse aequum censet. Pro isto Romanistant, pro isto omnes urbes luo imperio liberatae, proisto Macedones, qui pace Romana gaudent. Mihipraeter te, paler, quid usquam aut spei, aut praesidiiest ?

XI. Quo spectare illas Hieras ad te nunc missasT. Quinclii credis, quibus, et bene te consuluisse re-bus tuis, ait, quod Demetrium Romam miseris, et hor-tatur, ut iterum, et cum pluribus legalis et primoribusMacedonum, remittas eum? T. Quinctius nunc estauctor omnium rerum isti et magister. Eum sibi, te