Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
64
Einzelbild herunterladen
 

04

T. LIVII [U. C. 570. A. C. 1P2.]

habitandas, fidiora haec genera hominum fore ratusin ltomano bello. Ingentem ea res fremitum totaMacedonia fecit; rclinquentesque penates suos cumconiugibus ac liberis pauci tacitum dolorem conti-nebant; exsecrationesque in agminibus proficiscentium in regem, vincente odio metum, exaudiebantur.His ferox animus omnes homines, omnia loca tem-poraque suspecta habebat. Postremo negaro propa-lam coepit, satis tutum sibi quicquam esse, nisi libe-ros eorum, quos interfecisset, comprehensos in cu-stodia haberet, et tempore alium alio tolleret.

IV. Eam crudelitatem, foedam per se, foedioremunius domus clades fecit. Ilerodicum, principemThessalorum, multis ante annis occiderat: generosquoque eius postea interfecit. In viduitate relictaefiliae, singulos filios parvos habentes. Theoxena etArcho nomina mulieribus erant. Theoxena, multispetentibus, aspernata nuptias est. Archo Poridicuidam, longe principi gentis Aeneatum, nupsit; et,apud cum plures enisa partus, parvis admodum reli-ctis omnibus, decessit. Theoxena, ut in suis mani-bus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit: et,tanquam omnes ipsa enisa foret, suum sororisquofilios in eadem habebat cura. Postquam regis edi-ctum de comprehendendis liberis eorum, qui interfecti essent, accepit; ludibrio futuros, non regis mo-do, sed custodum etiam libidini, rata, ad rem atro-cem animum adiecit; ausaque est dicere, se sua ma-nu potius omnes interfecturam, quam in potestatemPhilippi venirent. Poris, abominatus mentionemtam foedi facinoris, Athenas deportaturum eos aiifidos hospites dixit, comitcmque ipsum fugae futu-rum esse. Proficiscuntur ab Thessalonica Aeneamad statum sacrificium, quod conditori Aeneae cummagna caerimonia quotannis faciunt. Ibi die perBollennes epulas consumpto, navem praeparatam a