Li ii.XL.CAP. 1-3. [U.C.5 7 o- A.C. 182 .] 03
II. Ver procellosum eo anno fuit. Pridie Parilia,medio ferine die, atrox cum vento tempestas coortamultis sacris profanisque locis stragem fecit: signaaenea in Capitolio deiecit: forem ex aede Lunae,quae in Aventino est, raptam tulit, et in posticis par-tibus Cereris templi affixit: signa alia in circo ma-ximo cum columnis, quibus superstabant, evertit:fastigia aliquot templorum, a culminibus abrupta,foede dissipavit. Itaque in prodigium versa ea tem-pestas, procurarique haruspices iusserunt. Simulprocuratum est, quod tripedem mulum Keate natumnuntiatum erat, et a Formiis, aedem Apollinis acCaietae de coelo tactam. Ob ea prodigia viginti ho-stiis maioribus sacrificatum est, et diem unum sup-plicatio fuit. Per eosdem dies ex literis A. Terentiipropraetoris cognitum, P. Sempronium in ulterioreprovincia, quum plus annum aeger fuisset, mortuumesse. Eo maturius in Hispaniam praetores iussi pro-ficisci. Legationes transmarinae deinde in senatumintroductae sunt. Prima Eumenis et Pharnacis re-gum, et Rhodiorum querentium de Sinopensium cla-de. Philippi quoque legati, et Achaeorum, et Lace-daemoniorum, sub idem tempus venerunt, lis, priusMarcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaequcvisendas missus erat, responsa data sunt. Asiae re-gibus ac Rhodiis responsum est, legatos ad eas resvisendas missurum senatum.
III. De Philippo auxerat curam Marcius. Nam itafecisse eum, quae senatui placuissent, fatebatur, utfacile appareret, non diutius, quam necesse esset, fa-cturum. Neque obscurum erat rebellaturum, omnia-que, quae tunc ageret diceretque, eo spectare. Iamprimum omnem fere multitudinem civium ex mariti-mis civitatibus cum familiis suis in Emathiam, quaenunc dicitur, quondam appellata Paeonia est, tra-duxit: Thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit
11