00 T. LIV. L. XXXIX. C. 56. [IT. C. 56g. A.C.i83.]
proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iu.gera Parmae, quina Mutinae acceperunt. Deduxe-runt triumviri HI. Aemilius Lepidus, T. Aebutius Ca-rus, L. Quinctius Crispinus. Kt Saturnia colonia ci-rium Romanorum in agrum Caletranuni est deducta.Deduxerunt triumviri Q. Fabius Labeo, C. AfraniusStellio, Ti. Sempronius Gracchus, lugera in singulosdata decem.
LVI. Eodem anno A. Terentius proconsul haudprocul flumine lbcro, in agro Ausetano, et proeliasecunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibicommunierant, aliquot expugnavit. Ulterior Hispa-nia eo anno in pace fuit, quia et P. Sempronius pro-consul diutino morbo est implicitus, et, nullo laces-sente, peropportune quieverunt Lusitani. Nec inLiguribus memorabile quicquam a Q. Fabio consulegestum. M. Marcellus, ex lstria revocatus, exercitudimisso, Romam comitiorum eausa rediit. Creavitconsules Cn. Raebium Tamphilum et L. AemiliumPaullum. Cum M. Aemilio Lepido hic aedilis curu-lis fuerat: a quo consule quintus annus erat, quumis ipseLepidus post duas repulsas consul factus esset.Praetores inde facti Q. Fulvius Flaccus, M. ValeriusLaevinus, P. Manlius iterum, M. Ogulnius Gallus,L.Caecilius Denter, C. Terentius lstra. Supplicatioextremo anno fuit prodigiorum causa; quodsanguineper biduum pluisse in area Concordiae satis crede-bant; nuntiatumque erat, haud procul Sicilia insu-lam,quae non ante fuerat, novam editam e mari esse.Hannibalem hoc anno Antias Valerius decessisse au-ctor est, legatis ad eam rem ad Prusiam missis, prae-ter T. Quinctium Flamininum, cuius in ea re cele-bre est nomen, L. Scipione Asiatico etP. ScipioneNasica.