Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
39
Einzelbild herunterladen
 

. Lin.XXXIX. Cap.30. [U.C.5G8.A.C.i84.] 39

iiionii] displicere senatui ostendit: caedem primumad Compasium faciam eorum, qui a Philopoemene adcausam dicendam evocati venissent: deinde, quum inhomines ita saevitum esset, ne in tilia parte crudelitaseorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimae esse,leges vetustissimas abrogatas, inclutamque per gentesLycurgi disciplinam sublatam. Haec quum Appiusdixisset, Lycortas, et quia praetor, et quia Philopoe-menis, auctoris omnium, quae Lacedaemone actafuerant, factionis erat,ita respondit: Difficilior nobis,Ap. Claudi, apud vos oratio est, quam Iiomae nuperapud senatum fuit. Tunc enim Lacedaemoniis accu-santibus respondendum erat; nunc a vobis ipsis accu-sati sumus, apud quos causa dicenda est. Quam ini-quitatem conditionis subimus illa spe, indicis animo tcauditurum esse, posita contentione, qua paullo anteK egisti. Ego certe, quum ea, quae et hic antea apudQ. Caecilium, et postea Romae questi sunt Lacedae-monii, a te paullo ante relata sint, non libi, sed illis,me apud te respondere credam. Caedem obiicitis eo-rum, qui a Philopoemene praetore evocati ad causamdicendam interfecti sunt. Hoc ego crimen non modoa vobis, Romani, sed ne apud vos quidem nobis obii-ciendum fuisse arbitror. Quid ita? quia in vestrofoedere erat, ut maritimis urbibus abstinerent Lace-daemonii. Quo tempore armis captis urbes, a quibus:h abstinere iussi erant, nocturno impetu occupaverunt,f si T. Quinctius, si exercitus Romanus, sicut antea, inPeloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi con-fugissent. Quum vos procul essetis, quo alio, nisi adnos socios vestros, quos antea Gythio opem ferentes,quos Laccdaemonem vobiscum simili de causa oppu-gnantes viderant, confugerent? Pro vobis igitur iu-slum piumque bellum suscepimus. Quod quum aliii laudent, reprehendere ne I^acedaemonii quidem pos-sint, dii quoque ipsi comprobaverint, qui nobis victo-