Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
36
Einzelbild herunterladen
 

35

T. LIVII [U. C. 563. A. C. i84.] _

Praelorum inde comitia sunt habita. C. DecimiusFlavus, P. Sempronius Longus, P. Cornelius Cethe-gus, Q.. Naevius Matho, C. Sempronius Illaesus, A.Terentius Varro, praetores facti. Haec eo anno, quoAp. Claudius, ]V1. Sempronius consules fuerunt, domimilitiaeque gesta.

XXX111. Principio insequentis anni P. Claudius,L. Porcius consules, quum Q. Caecilius, M. Baebius,et T. Sempronius, qui ad disceptandum inter Philip-pum et Eumenem reges Thessalorumque civitatesmissi erant, legationem rehuntiassent, regum quoqueeorum civitatiumque legatos in senatum introduxe-runt. Eadem utrimque iterata, quae dicta apud le-gatos in Graecia erant. Aliam deinde legationemnovam Patres, cuius princeps Ap. Claudius fuit, inMacedoniam et in Graeciam decreverunt ad visen-dum, redditaene civitates Thessalis et Perrhaebisessent. Iisdem mandatum, ut ab Aeno et Maroneapraesidia deducerentur,maritimaque omnis Thraciasora a Philippo et Macedonibus liberaretur. Pelo-ponnesum quoque adire iussi, unde prior legatio dis-cesserat incertiore statu rerum, quam si non venis-sent. Nam super cetera etiam sine responso dimissi,nec datum petentibus erat Achaeorum conciliumDe quate querente graviter Q. Caecilio, simul La-cedaemoniis deplorantibus, moenia diruta, abductamplebem in Achaiam et venundatam, ademptas, quibusad eam diem civitas stetisset, Lycurgi leges, Achaeimaxime concilii negati crimen excusabant, recitan-do legem, quae, nisi belli pacisce causa, et quum le-gati ab senatu cum literis aut scriptis mandatis veni-rent, vetaret indici concilium. Ea ne postea excu-satio esset, ostendit senatus, curae iis esse debere,ut Romanis legatis semper adeundi concilium gentispotestas iieret; quemadmodum et illis, quoties vel-lent, senatus daretur.