Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
28
Einzelbild herunterladen
 

>s

T. LIVII [tT. C. 5f, 7 . A. C. JS5.]

bertatem. Itaque, servorum modo praeter spem repen-te manumissorum, licentiam vocis et linguae experiri,et iaclare sese insectatione et conviciis dominorum.Elatus deinde ira adiecit, Nondum omnium dierumsolem occidisse. Id minaciter dictum, non Thessalimodo in sese, sed etiam Romani acceperunt: et quumfremitus post eam vocem ortus, et tandem sedatusesset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis re-spondit, Eandem, de quibus illi agant, civitatium cau-sam esse: consulem Acilium et liomanos sibi dedisseeas, quum hostium essent. Si suum munus, qui dedis-sent, adimere velint, scire se, cedendum esse: sed me-liori ac fideliori amico, ingratiam levium et inutiliumsociorum, iniuriam eos esse facturos. Nec enim ulliusrei minus diuturnam esse gratiam, quam libertatis:praesertim apud eos, qui male utendo eam corrupturisint. Causa cognita, pronuntiaverunt legati, Placere,deduci praesidia Macedonum ex iis urbibus, cl anti-quis Macedoniae terminis regnum finiri. De iniuriis,quas ultro cilroque illatas querantur, quo modo intereas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iurisexsequendi constituendam esse.

XXVII. Inde, graviter offenso rege, Thessaloni-cen ad cognoscendum de Thraciae urbibus profici-scuntur. Ibi legati Eumenis: Si liberas esse Aenumet Maroneam velint llomani, nihil sui pudoris esse ul-tra dicere, quam ut admoneant, re, non verbo, cos libe-ros relinquant, nec suum munus intercipi ab alio pa-tiantur. Sin autem minor cura sit civitatium in Thra-cia positarum, multo verius esse, quae sub Antiochofuerint, praemia belli Eumenem, quam Philippum,habere; vel pro patris Attali meritis bello, quod ad-versus Philippum ipsum gesserit populus Romanus:vel suis, quod Antiochi bello terra marique laboribuspericulisque omnibus interfuerit. Habere eum prae-terea decem legatorum in eam rem praeiudicium ; qui