c. 1040—1100.
ribus hominibus de loco sancto beatissimi mercatores Christi vota sua reddebant Domino
in conspectn omnis popnli eius, in atriis domus Domini.......Igitnr pretitnlati comites
Couno videlicet ac Liutoldus in nativitate sanctae Mariae huc advenientes Willehel-mnm Hirsangiensem abbatem cum aliis multis adesse fecerimt et locum habitationisgloriae Domini hie presignaverunt et eadem die subscriptis prediis dotaverimt').
Descriptio dotis.
Haec simt autem predia et ista sunt allodia, quae sepe dictus piae memoriaeLiutoldus comes cum germano suo Counone comite Christo aeterno Deo vivo et veronee non eius sanetissimae genitrici Mariae semper virgini perpetim a servis suispossidenda contulerunt et quae pro se suisque omnibus pro redemptione animarnmsuarum, pro spe salutis et incolomitatis suae ad monasterium Zwivildense tradi-derunt. Primo videlicet locus, in quo coenobium nunc est construetum, cum viculis etterminis suis, id est Bach et Brunnon, Stainikart ac Grouwiberc, quae adhuc incultafuerant, et aecclesia plebis cum omni deeimatione vel iure, quo ab ipsis aut patribuseorum eotenus est possessa, quam usque ad id temporis bini sacerdotes semper simultenuerunt et usque ad presens popularis agitur conventus, tunc est data, quae simulcomputata cum herbida tellure, saltuosa superficie, arativo vel sterili rure cum deeimis,quae ex decem viculis dabantur, pro centum mansis estimabantur. Iste locus in di-visione prediorum in sortem ob venerat Wernhero fratri eorum, qui cum. esset Argen-tine episcopus, ante paueos dies obierat; ideoque indifferenter ambo simul ista utpoteadhuc indivisa tribuebant. A'ecclesiam quoque apud Tygerinvelt sitam cum deeimiset tributariis hominibus ad illam pertinentibus ambo germani communiter Dominosimul et eius sanetissimae genitrici Mariae perpetuae virgini dederunt eo tempore, quopresens coenobium instituere pari voto decreverunt.
Ista namque caeteris aequa sorte divisis nondum diviserant, quam ob rem in-differenter ista simul tradebant. Ea vero, quae sequentur, singillatim quisque de suacontulit portione, quae licet non uno tempore tradiderint, tarnen quoniam ad unumlocum ab ipsis data sunt, unum quoque locum relationis utriusque donationes hie habebunt.Quid domnus Liutoldus comes ad hunc locum sine fratre tradiderit.
Domnus Liutoldus comes ad alendum pauperes Christi monachos donavit dimi-diam villam, quae Tarodingin appellatur, ad hanc sanctae Dei genitricis aulam. Haecin optimo terrae solo sita pene duodeeim aut eo anrplius houbas solummodo in agrisarativis dicitur comprehendere. Dedit et prata satis bona et super omnem villamusum totius legitimi iuris dimielium, duo nemora, duo molendina, dimidiam quoquepartem aecclesiae in eadem villa, nee non aecclesiam saneti Blasii haut proeul a villaremotam integram. Ad has duas basilicas, videlicet illas partes, quae nostri sunt iuris,
I. 2
■
■ . ■: m
«fti^i
; i |
,;' H I "■*>-•
M m
V- ■