Druckschrift 
1 (1877) Quellen zur Geschichte der Grafen von Achalm, Urach und Fürstenberg bis zum Jahre 1299
Entstehung
Seite
10
Einzelbild herunterladen
 

I .

10

c. 1040—1100.

Olli

pertinet unum nemus cum quinque houbis. E quibus quatuor apud Tarodingin per-hibentur iacere, set apud Wilon villam quinta dinoscitur esse, omnia fere 20 houbaeillic poterunt fore. Item dedit villam, quae dicitur Undingin, dimidiam, 12 houbastan tum in agris frugiferis ae pratis occupantem, in silvis vero vel pascuis pecorumplus quam 60 spacium extendentem, unam quoque in eodem loco tabernam. De bisduobus prediis quaedam carta venit nobis in manus, quam hie subiungendam estimamus:

„Notum sit omnibus tarn futuris quam praesentibus, qui auditu pereeperint, in-justam et pro nihilo habendam esse quaerimoniam, quam habent fratres de Mieringinpro predio sito Taredingin et Undingin, quod, quia a progenitoribus suis quondam inproprietate habitum sit, iure hereditario suum esse affirmant. Unde eo, quod iniusteablatum sibi estiment, adversus eiusdem predii possessores saepe conqueruntur. Hocautem modo, hoc ordine rei eventus hueusque ad presens tempus devenit. TemporeCounradi imperatoris et Heinrici successoris eius in regno avia eorumdem fratrumconsilio et effectu cognatorum suorum missa in Longobardiam legitimo ibidem traditaest marito. Interim frater eius domi relictus, paralitica infirmitate per compagemmembrorum resolutus, predictum predium, quod tunc temporis sui iuris erat, absqueomni contradictione tradidit in proprietatem Roudolfo comiti de Achalmin, tum quiainfirmitate debilitatus, tum quia consanguinitate ei erat coniunetus, ea tarnen pactione,ut sibi, quoadusque viveret, in loco filii necessaria vitae suppeditaret. Postea verolongo temporis intervallo transacto, predieta soror eius, contempto cui legitime sociataest marito, a Longobardia revertens predium supradictum quasi iniuste sibi ablatuma Roudolfo repetiit, set quia legalia iura propter turpem abiectionem mariti perdidit,contradicentibus legis peritis minime reeepit: quippe quae maritalem castitatem amisit,etiam iura hereditaria perclidit. Predictus autem Roudolfus, licet posset obtentu ra-tionis recusare, si vellet, misericordia tarnen motus super eam, tradidit ei predium,quod habuit apud Himinhusen, et quinque houbas Undingin ob comprimendam eiuslicet iniustam pro hac re querimoniam et amicitiae foedus redintegrandum et perpetuoconsolidandum, ante omnia affirmans, ut de caetero prorsus se abdicaret. His ita subtestimonio plurimorum ascito rite peractis, idem predium, quod a predicto fratre eius-dem mulieris pereepit, postea nullo reposcente in quovis colloquio dueum aut comitumin proprietate retinuit filiisque suis nemine refragante in hereditatem reliquit. Simi-liter etiam ipsi per totum vitae suae tempus nullo reposcente retinentes tandem huicmonasterio perpetuo adhesurum tradiderunt."

Memoratus comes Liutoldus tradidit etiam nobis Altinburc villulam totam cumcapella integra et uno molendino, quod in pratis et arativis agris fere 14 houbaecreditur esse, exceptis duntaxat silvis et pascuis.

ü