Druckschrift 
Peter Delfin : General des Camaldulenserordens (1444 - 1525) ; ein Beitrag zur Geschichte der Kirchenreform, Alexanders VI. und Savonarolas
Entstehung
Seite
393
Einzelbild herunterladen
 

DAS ZWIEGESPRÄCH

393

num 218 , qui nihil vetat benef acere 218 . Porro qui adhaeretDeo, unus Spiritus est 219 .

Civis. Negari hoc non potest. Sed si perambulare tibi crebriusurbem liceret et familiarius uti multorum consuetudine, nihil impatien-tius vidisse te diceres, tot clamoribus et indignationibus impugnaricerneres veritatem. Ut plurimum vero qui a Fratre dissentiunt,modestiae limites minus excedunt. Maturo iuditio, non praecipiti agunturfurore memores apostolicae admonitionis 220 : Vos, qui spiritualesestis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, con-syderans te ipsum, ne et tu ireris. Alter alteriusonera portate, et sie adimplebitis legem Christi.

Petrus. Sic nimirum, sie exigit charitas, et quae plenitudolegis est, dilecti o 221 . Sanclus enim amor impatientiam non habet,non inflatur, non agit perperam, non emulatur, sedomnia suffer t 222 . Vincit iram, si potest, cedit, si non potest.

Civis. Ut ego coniicio, immo uti prorsus credo, nulla magis rationeFratris dogma excusatius atque obstinatius defenditur, quam quod scrip-turae sacrae testimoniis, quae affert in populum, confirmare conaturfidem, ea faciunt ipsum catholice sapere, quoniam utriusque testamentinubem auditoribus obtendit.

Petrus. Hac potissimum de causa multos seduci in sermone Fratriset ego tecum sentio. Non enim advertunt, scripturas non tantum legi,verum multo magis oportere intelligi. Hinc factum est, ut nonnulli, nonrecte illas interpretati, novam sibi heresim adinvenerint, novum dogmacomposuerint, litteram, quae oeeidit, sequentes, non spiri-tum, qui vivica t 223 . Nihilominus praevalente ratione eisdemdivini eloquii sententiis heretici convineuntur, quibus ipsi contraveritatem male usi sunt, quemadmodum eodem gladio Golias 224 pro-stratus est, quem ipse antea deferre consueverat.

Civis. Paucorum est ista discernere, et legem ac prophetas fideliassertione inlerpretari atque exponere. Sunt tarnen et alia Fratrisinstrumenta ad capiendas animas exeogitata, ut perfectioris vitae speciein observatione divini eultus novos ritus ac superstitiones admittant.Publicae ipsius nomine (sicut audisse te arbitror), indietae sunt in solitisegrimoniis supplicationes. Elemosynae in omnium oculis mendicatae,tubis canentibus, contra edictum tarnen Salvatoris per urbem delatae.Confessiones per totum annum ita sine intermissione frequentatae, utmaiorem quadragesimae hebdomadam refferrent. Corpus Dominicumex instituto ecclesiae semel in anno a laicis reverenter sumendum nonsolum praeeipuis anni solemnilatibus, verum etiam indifferenter iisdiebus, quibus remissius de more ubique vivitur et eibo ac potui laxiusindulgetur, multis utriusque sexus palam exhibitum. Haec omnia promiraculo habita, quod unus tot potuerit ad pervertendum humanaevitae ordinem sua praedicatione convertere.

Petrus. Inter caetera quae modo enumerasti, hoc novissimum amultis improbari audivi. Et ego pedibus ac manibus in eorum sen-tentiam eo. Siquidem in omnibus mihi modus placet. Notabilia haec