39=
ANHANG
suos, quia non est responsum Dei. De huiusmodi pro-phetis Baal 215 , qui fuerunt inventum locuti, qui viderunt falsa etstulta, nee invenerunt visionem a Domino, plena sunt divina eloquia,quod te fugere minime credo.
C i v i s. Satis sunt, quae adduxisti ad hanc rem testimonia. Quamvisautem multi eius sermonibus fldem praestiterint, mihi tarnen nullius reisubit recordatio, quae iuxta ipsius vaticinium hactenus evenerit.
Petrus. Atqui ego addueor, ut credam, futurum de falso hoc vate,quod in Deuteronomio voce divina Moysi dictum fuerat 210 . Propheta,qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nominemeo, quae ego non praeeepi ei, ut diceret, aut exnomine alienorum deorum, interficietur. Quodsitacita cogitatione responderis: quomodo possumintelligere verbum, quod Dominus non est loquu-tus, hoc habebis Signum. Quod in nomine Dominipropheta ille praedixerit et non evenerit, hoc Do-minus non est loquutus, sed per tumorem animi suipropheta confixit, et iccirco non timebis eum.
C i v i s. Divinum hoc prorsus oraculum et memoriae perpetuae com-mendandum, siquis a pseudophrophetis veros discernere voluerit.
Petrus. Audivi a multis, qui illum aliquando praedicantem atten-tius audierant, non modo ex mendatio eorum, quae praedicebat, verumetiam ex vultu, gestu atque sermone se deprehendisse tumorem hunc,cuius modo memini. Siquidem rubente facie, spumantibus labiis, effre-nantibusque convitiis acriter in clerum ac populum invectus fuisset,tanta audacia illis comminatus omnes terruisset, ut phariseorum sibivisi fuissent audisse blasphemias et furore illum, non fervore ac zeloduetum canina illa faeundia oblaterasset.
C i v i s. Nota sunt ista omnibus, adeo ut etiam ii, qui ipsum sequuntur,imbibisse de illius moribus appareant. Tarn iniquo namque animo ferunt,si vel verbum contra prophetam suum audierint, ut nee in parentes ülii,nee in maritos uxores, nee fratres adversus fratres nedum a contumeliissed vix ab iniectione manuum abstineant ipsius gratia. Tantum ei tri-buunt, sie eius imperium pro numine admittunt, ut paratos illos nondubitares et in carcerem et in mortem ire, si ita annuisset.
Petrus. Quod refers et a pluribus aliis aeeeperam, et ex parte,ex quo huc veni, per hos dies expertus sum. Repugnante siquidem menonnullis, qui contempto summi Pontificis imperio praedicantem tue-bantur, et nequaquam sanam illorum sententiam, immo errorem mani-festissimum improbante, longe magis quam pro illorum innata modestiaet gravitate excanduerunt. Videre ipse voluissem, postquam dissensiohaec oriri coepit inter vos Fratris causa, ut unusquisque, sicut par est,moderate defenderet partes suas, et vaeuis perturbationihus animis, noncontentionibus, sed rationibus diseeptare, ac servata mutua charitate,maledictis et convitiis parceret. Si recte sapiunt, qui Fratri credunt,meminisse debent scripturae dicentis 217 : Benignum esse spiri-tum sapientiae, suavem 218 , humanuni 218 , amantem bo-