Druckschrift 
Peter Delfin : General des Camaldulenserordens (1444 - 1525) ; ein Beitrag zur Geschichte der Kirchenreform, Alexanders VI. und Savonarolas
Entstehung
Seite
394
Einzelbild herunterladen
 

394

ANHANG

et inusitata, praeterquam quod ridicula et odiosa sunt, ambitionemdemonstrant, cum nos caeterorum consueludini conformare non patimur.Statuta sunt ab ecclesia tempora, quibus omnia congrue impleantur.Non fuit contentus novus iste legislator communibus ordinationibus acstatutis patrum, ut de singularitate sibi nomen inaniter acquireret. Sacro-sanctam eucharistiam, quae paulo post iuxta christianorum morem inresurrectione dominica devotius erat sumenda, pridie eius diei, quiquadragesimae initium est, multis hominum milibus ipsemet novarumcerimoniarum magister exhibuit. O insaniaml O hereticam osten-tationeml Medici tempus observant, quando infirmis corporibus prae-beant medicamenta, quoniam intempestive data plurimum noceant. Etservatum per tot saecula tempus congruum ad sumendam spiritualemanimarum medicinam, in aliud penitus contrarium tempus commutatumest. Ait enim beatus Hieronymus: Omni tempore servis dei ieiunandumest, sed tunc amplius, cum ad immolationem agni, ad myslerium baptis-matis, ad Christi carnem et sanguinem praeparamur. Quia ergo, fratrescharissimi, ad Domini sacramentum quadraginta dierum ieiunio prae-paramur, ieiunemus tot diebus pro peccatis nostris, quot pro sceleribusnostris dominus ieiunavit. Hie vero ante praeparationis initium cum aieiuniis laici omnes non solum abstineant, verum etiam largioribusepulis impleri consueverunt, ordine praepostero et ritu ecclesiae con-tempto sacrae communionis partieipes promiscui sexus et aetatisplurimos fecit. Immolaturis agnum typicum in lege veteri praeeipitur,ut lumbos suos ac renes accingan t 225 , id est opera carnis morti-ficent. Et sicut idem Hieronymus testatur: Quicunque uxori debitumreddit, vacare non potest orationi, nee de carnibus agni comedere. Inpatrum quoque Decretis legimus 226 : Omnis homo ante sacram commu-nionem a propria uxore abstinere debet tribus aut quattuor aut octodiebus. Utrum vero hie aptum coniugali abstinentiae tempus elegerit,viderint alii. Et ut noveris, non in larvarum tempore, sed in diebussolemnibus, propter reverentiam tanti sacramenti eucharistiam esselaicis exhibendam, continuo subditur 227 : Nee inter catholicos connume-rabitur, qui in istis videlicet temporibus, pascha, pentecoste et nataleDomini non communieaverit.

Civis. A saeculo non est auditum, ut quis eam diem in tali negotiousurpaverit.

Petrus. Non meministi, quid Salomon dicat 228 ? Omnia tempushabent, et suis spatiis transeunt universa subc o e 1 o. Et ne singula inferam, quae particulatim enumerat. Tempus,inquit 229 , flendi, et tempus ridendi. Tempus plangendiet tempus saltandi. Tempus amplexandi et tempuslonge fieri ab amplexibus. Initio statim quadragesimae, nondie precedente, quo ad indulgentiam totus fere utitur orbis, laicissuadetur, ut egrediatur sponsus de cubili suo etsponsa de thalamo su o 230 .

Civis. Revera fuerat hie convenientior, aut saltem minus ineptus