Druckschrift 
Peter Delfin : General des Camaldulenserordens (1444 - 1525) ; ein Beitrag zur Geschichte der Kirchenreform, Alexanders VI. und Savonarolas
Entstehung
Seite
391
Einzelbild herunterladen
 

DAS ZWIEGESPRÄCH

39»

stulta narrabunt, verba autem prudentium stateraponderabuntur ? Non est mirandum, si Pontificem non revereatur,si illum carpat, qui Deum blasphemat. Homo enim, ut ibidem dicitur 208 ,assuetus in verbis improperii, omnibus diebus nonerudietur. Nemo sane iudicans equitatem negaverit nunc inexpiabilescelus perpetrasse, et esse aeterno cruciatu dignum.

C i vi s. Ego quidem excusare Fratrem nequaquam possum, nee sipossem, volo, ne Deum, quem debita pietate persequi teneor, cui de-votissime debeo inservire, ac in eo promerendo curam omnem etoperam collocare, contemnere videar. Interfui aliquando, cum hacusus est petulantia in Salvatorem, fuitque propterea ultimus ille dies,quo ad eum audiendum convenerim, et quem paulo ante tamquam pro-phetam colueram, postea tamquam pseudoprophetam et maledicum etsacrilegum exhorrui.

Petrus. Quo iure huic prophetia tribuatur, non ego certe satisintelligo. Num praedixerit, quod postmodum evenerit, nihil adhuc com-pertum habetur. Sed esto, fuerit propheta. Memento quid tibi pauloante ex evangelio proposuerim, dicturos aliquos in die novissimo: Do-mine, nonne in nomine tuo prophetavimus? Quibussit responsurus: Quia non novi vos". De huiusmodi prophetis,quos non miserit Dominus, vel qui spiritum prophetiae habuisse referun-tur, sed non meritum, fuit Saul, de quo meminit Augustinus 210 : Pro-phetavit rex malus, cum etiam sanetum David per-sequeretur. Non ergo se iactent, qui forte sinecharitate habent sanetum munus Dei, sed videant,<I u a 1 e m rationem habituri sint cum Deo, qui sanetisnon sanete utuntur. Caiphas quoque, sicut patet in Joannisevangelio 211 , cum esset pontifex anni illius, prophetavit.Sanetum igitur prophetia non facit. Audi Hieremiam, quid de prophetismendaeibus voce dominica protestetur: Falso, inquit 212 , prophetaevaticinantur in nomine meo. Non misi eos, et nonpraeeepi eis, neque loquutus sum ad eos. Visionemmendacem et divinationem fraudulentam et seduc-tionem cordis sui prophetant vobis. Et in Ezechiele 213 :Ve prophetis in si pien tib u s, qui sequntur spiritumsuum et nihil vident. Nun quid non visionem cassamvidistis, et divinationem mendacem loquuti estis?et dixistis: ait Dominus, cum ego non sim loquutus?Propterea haec dicit Dominus Deus: quia locutiestis vana, et vidistis mendatium, iccirco ego advos, dicit Dominus Deus, et erit manus mea superprophetas, qui vident vana, et divinant mendatium.In consilio populi mei non erunt. Micheas 2 " iterum dicit:Haec dicit Dominus super prophetas, qui sedueuntpopulum meum, qui mordent - dentibus suis et pre-dicant pacem. Confundentur, qui vident visiones,et confundentur divini et operient omnes vultus