Druckschrift 
Peter Delfin : General des Camaldulenserordens (1444 - 1525) ; ein Beitrag zur Geschichte der Kirchenreform, Alexanders VI. und Savonarolas
Entstehung
Seite
390
Einzelbild herunterladen
 

39»

ANHANG

V

ad arma sumenda saepius nos incitavit. Pro fruraento, quodmetere ex eius praedicatione debuimus, natus est nobis tri-bulus, et pro hördeo spina 195 . Pro nectare absinthium, promelle propinatum venenum nobis est. Quid miraris armorum ipsiushortamenta 196 , qui armatus ac stipatus armatorum multitudine ad prae-dicandum vadit? Die, oro: si est hie homo a Deo, quem veretur? Perti-mescere non debet propheta malorum insidias, neque audacias eorutn,nee minas formidare. Tanta est prophetae vis innocentiae, ut adpatrocinium ac tutelam sui nee armis nee viribus indigeat. Timorquoque non est in charitate, sed perfecta charitasforas mittit timor em 187 . Inermes iussit Dominus diseipulos adpredicandum ire, ut suo freti auxilio dicerent non esse timendas terrenaspotestates. Arma nostra orationes sunt de corde puro et con-scientia bona et fide non fict a ,BS . Quid igitur armatus multi-tudine innuit, nisi se a veritate esse alienum, et male se posse de coelestipraesidio confldere seit, qui Christi ecclesiam scindere et sponsam eiuspudicam atque incorruptam incesta contagione violare contendit?Iustus (sicut scriptum est), confidit ut leo 199 . Et: Fortitudosimplicis via Domini et pavor iis, qui operanturmalum 200 . Paulus quoque: Vis, inquit 201 , non timere po-testatem? Bonum fac. Et de apostolis legitur 202 , quod omni dienon cessabant in templo et circa domos docentes et evangelizantesChristum Jesum, tametsi a principe sacerdotum et senioribus praeeeptumeis fuisset, ne docerent in nomine isto. Erant beati Uli non armatorumvallati multitudine, sed solo evangelico muniti praesidio, quod illoseduxerat de custodia publica.

C i v i s. Sic nimirum decet sanetos et eos imprimis, quibus deman-datum est ministerium verbi Dei. Decet enim prophetam, qui cum Deose frequenter loqui iactitat, non timere mortalium ineursus. D o -minus, ait David 203 , illuminatio mea et salus mea,quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quotrepidabo? Fundatus supra petra m 204 , qui Christusest 205 , facile potest ipsius fortitudine ac mole omnes obluctantium fluc-tuum impetus retundere.

Petrus. Quomodo sperare ac confldere in Christo potest, qui orespurcissimo verba sacrilega in crueifixum totiens evomuit? Si egomentior, mentiris et tu? Suntne ista eultoris Christi verba, an potiusAntichristi? Quis, oro, sanae mentis et nequaquam insaniae hominisistius partieeps non ipsum furia invectum et dirum loto pectore virusefflantem diceret, cum talia impudenti fronte proferret? Dehiscere subpedibus eius terra atque aperiri merito debuit et deglutire sacrilegum,sicut de Datham et Abirom legimus 206 . Succurrit mihi huius occasioneblasphemiae convitians in cruce salvatori latro et miles item, qui lancealatus eius aperuit. Et peccasse istum gravius iudico, qui non latronis,non militis, sed praedicatoris, sed praeeeptoris personam gerens, tan-tum piaculi non erubuit admisisse. Non legerat doctor insipientium,magisler infantium in Ecclesiastico 207 : Labia imprudentium