I-* ■
3 88
ANHANG
nimium tribuimus, parum isti, cum ille simulet, a qua procul est, inno-centiam et ad sui ostentationem omnia faciat; hie, siquid in se lateatboni, gaudeat solo conscientiae testimonio. Ambulasse iam pridemapparuit hie noster, de quo nobis sermo, in magnis atque in mirabilibussuper se. Raptum se fuisse in coelu m 187 et prophetam se esseDomini, saepius testatus est. Magna constantia praedicans et in sermonelicentiore utens übertäte, ut facilius terrere videretur reprobos, semperreconditum aliquid auditoribus protulit, et novi aliquid a Deo sibirevelatum praedixit. Conversus ad crueifixum, ipsum frequenter intestem excitavit, ad certiorem vaticiniorum suorum assertionem. Quem,oro, ista non obstupefacerent, non seducerent, non a vero iuditio alienumredderent? Pauci ipsum audierunt, quim eorum inflexerit sensusanimumque labantem, immo etiam paulo ante repugnantem impulerit,ut se sequeretur ac suarum partium foret.
Petrus. Utrum propterea sint penitus excusandi, quos modo ex-cusatione dignos putasti, ipsi viderint, quoniam nulla ratione praeferridebuit praedicatoris unius sententia imperio summi sacerdotis ac vicemChristi gerentis in terra. Apostolum audi: Sed licet nos autangelus de coelo evangelizet vobis, praeterquamquod evangelizavimus vobis, anathema sit. Nonnehoc est pervertere evangelium Christi, ipsius vicarii contemnere pote-statem et transferre auditores in aliud evangelium, cum aliud esse nonpossit? Ceterum quae modo mirabilia de Fratre commemorasti, nonnesi diligenter avertas, heresim sapiunt? Ne transgrediaris, aitSapiens 183 , terminos antiquos, quos posuerunt patrestui. Et in Ecclesiaste: Noli, inquit 189 , esse iustus multum,neque plus sapias, quam necesse est, ne obstupes-cas. Atque praedicator iste egregius relicto patrum more inusüatumsemper sequutus est evangelizandi genus. nova et inaudita plerumquepopulo referre ad capiendas facilius simplicium animas et ad s e d u -cendum in errorem, si fieri posset, etiam electo s 180 .Quod aperte significat apud Job Eliphas ille Themanites, qui hereti-corum speciem tenens dicit 191 : Porro ad me dictum est ver-bum absconditum, et quasi furtive suseepit aurismea venas susurrii eius. In errore visionis noc-turnae, quoniam solet sopor oecupare homines,pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea per-territa sunt. Et cum spiritus me praesente trans-iret, inhorruerunt pili carnis meae. Stetit quidam,cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculismeis, et vocem quasi aurae lenis audivi. Haec et hissimilia sunt hereticorum flgmenta, qui non contenti humano more loqui,altius quiddam aggrediuntur, ut in stuporem et admirationem audientesconvertant ac sibi devinciant, qui alias minus forent credituri. De hisetiam loquens Gregorius: Communem, inquit, scientiamhaberefugiunt, ne caeteris aequales aestimentur, oeculta et