Druckschrift 
Peter Delfin : General des Camaldulenserordens (1444 - 1525) ; ein Beitrag zur Geschichte der Kirchenreform, Alexanders VI. und Savonarolas
Entstehung
Seite
387
Einzelbild herunterladen
 

DAS ZWIEGESPRÄCH

387

quod fuerit propheta mendax, veneritque ad vos in vestimentisovium" 5 , quam quod dissociare ac secernere studuerit, quae erantconiuncta et concordia, totius populi tui corda, cum praedicatoris etvatis peculiare ac proprium munus sit, copulare divisa. Quis enimnegaverit, maximae hominis arrogantiae Signum esse, tantam tum lai-corum tum vero clericorum ac religiosorum multitudinem, quae sibi noncommunicat, quasi hostes publicos estimare et conservos suos im-maculati agni sanguine redemptos™ redarguta fronte etobliquis oculis despicere ac demum hereticos arbitrari?

Civis. Profecto hie totius negotii cardo versatur, haec rerumnostrarum summa est, hoc proculdubio mali angeli opus, unius inquamex illis, de quibus meminit propheta in psalmo 177 : Mi sit in eosiram i n d ign a t ion i s suae, i nd ign a t i on em et iram ettribulationem, immissionem per angelos malos. So-lus sapiens, solus disertus, solus bonus credi voluit, solus a Deo missusangelus existimari, ut novum dogma sensim nostrae urbi inferret, pa-rendum non esse Pontifici et censuram ecclesiasticam contemnendam.

Petrus. O quotiens vobis compassus sum, quam saepe indoluivicem vestram, quod traditum sathana e 178 Fratrem ac venenaerroris melle verborum circumlinientem tanquam apostolum suseeperitisnee pereeperitis adhuc, quo spiritu ducatur.

Civis. Audivi iampridem non esse facile, ut quis bonum spiritum amalo discernat, quoniam transfigurat se aliquando satha-na s in angelum luci s 179 . Cuius rei gratia excusandi sunt multi,qui nondum istius deprehenderunt insidias.

Petrus. Si non esset diffleilis haec spiritus utriusque discretio, nondixisset Apostolus 180 : Nolite omni spiritui credere, sedprobate spiritus, si ex Deo sunt. De bono spiritu testaturpsalmista 181 : Spiritus tuus bonus deducet me in terramr e c t a m. De malo habes in libro Regum primo 182 , quod spiritus Deimalus vexabat Saulum, qui ob inobedientiam factus fuerat arreptitius eta demone torquebatur, quamvis antea non fuisset vir de Israel meliorillo. Abscondita haec esse arbitror a sapientibus etprudentibus, et revelata ea parvuli s 183 , qui dicere meritopossunt: Domine, non est exaltatum cor meum nequeelati sunt oculi mei 1M . Illis utique, de quibus dicitur: Superquem requiescet spiritus mens, nisi super humilemac mansuetum ac trementem sermones meos 185 ? HaecMartino gratia non defuit, cum a malo angelo, ut se adoraret, suasus est.Hoc Benedictum patrem nostrum virum sanetissimum, hoc Maurum eiusdiseipulum non latuit, qui tractum e templo monachum a puero nigerrimointer alios soli viderunt. Non sie tarnen nonnullis aeeidit. Nam deeeptispiritu nequam sunt, cum alii suaserit, ut se in puteum demergeret, aliiut laqueo suspensus interiret.

Civis. Errant propterea (de nobis dico laicis) multi, qui unum-quemque vestrum seeundum faciem iudican t 186 , mali ut pluri-mum in utramque partem meritorum vestrorum aestimatores. Huic

25»